Latin
345.5 to 345.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 345.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vinum adeò acidum fuit, ut non fuerit potui. Appellatum est vinum Turcarum, ab infelici expeditione, cujus modò facta est mentio. Alstedius. Dem de eventibus Cometae hîc dico, quod toties dixi &demonstravi: tristia nemIpe à Cometis non effici, nec naturaliter significari, nisi &laeta simul efficiantur &pariter significentur: cum utraque ei succedant. Id verum esse, hoc quoque loco videmus. Natales hic annus attulit Joanni Frider. Duci Pomeraniae, Joannae Ferdin. I. Imperat. &Mariae Jacobi V. Regis Scotorum filiae. Proximus Georgio Joanni &Joanni Casimiro Palatinis, Carolo Mansfeldico, Helenae Austriacae, Margarithae Anhaltinae &Christinae Hessae: sequens Francisco 2. Gallo, Bugislao Pomerano &Dorotheae Susannae Palatinae. Mitto alia &pergo. Praecedens &hic annus nuptiis aliquot Principum laeti fuêre. Illo Philippus 2. Mariam Lusitanam, Sigismund. 2. Elisabetam Austriacam: Magnus Mecklenburgicus Elifabetam Danam: isto Wolfgangus Dux Bavariae Neoburg. quem Serenissimorum Caroli XI. Regis Sueciae abavum, Neoburgici &Sultzbacensium Principum proavum diximus, Annam Hessam, Christophorus verò Wirtembergicus, Pacificus dictus, Annam Mariam Brandenburgensem vinculo connubii sibi junxit. Haec meritò isti Cometae subjicio, ut &anno 1543. initia Philippi 2. in regnis Hispaniarum, pacem Wilhelmo Clivensi à Caesare datam, anno verò 1544. pacem sacram in Conventu Imperii (a) Spirae inter Caesarem &Protestantes, tùm inter illum &Gallum apud Crepiacum in Suessionibus conventam, &Celeberrimam Academiam Regiomontanam ab Alberto Duce fundatam.