# Theatrum cometicum 345.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 345.5 to 345.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/345.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/345.5-2

Vinum adeò acidum fuit, ut non fuerit potui. Appellatum est vinum Turcarum, ab infelici expeditione, cujus modò facta est mentio. Alstedius. Dem de eventibus Cometae hîc dico, quod toties dixi & demonstravi: tristia nemIpe à Cometis non effici, nec naturaliter significari, nisi & laeta simul efficiantur & pariter significentur: cum utraque ei succedant. Id verum esse, hoc quoque loco videmus. Natales hic annus attulit Joanni Frider. Duci Pomeraniae, Joannae Ferdin. I. Imperat. & Mariae Jacobi V. Regis Scotorum filiae. Proximus Georgio Joanni & Joanni Casimiro Palatinis, Carolo Mansfeldico, Helenae Austriacae, Margarithae Anhaltinae & Christinae Hessae: sequens Francisco 2. Gallo, Bugislao Pomerano & Dorotheae Susannae Palatinae. Mitto alia & pergo. Praecedens & hic annus nuptiis aliquot Principum laeti fuêre. Illo Philippus 2. Mariam Lusitanam, Sigismund. 2. Elisabetam Austriacam: Magnus Mecklenburgicus Elifabetam Danam: isto Wolfgangus Dux Bavariae Neoburg. quem Serenissimorum Caroli XI. Regis Sueciae abavum, Neoburgici & Sultzbacensium Principum proavum diximus, Annam Hessam, Christophorus verò Wirtembergicus, Pacificus dictus, Annam Mariam Brandenburgensem vinculo connubii sibi junxit. Haec meritò isti Cometae subjicio, ut & anno 1543. initia Philippi 2. in regnis Hispaniarum, pacem Wilhelmo Clivensi à Caesare datam, anno verò 1544. pacem sacram in Conventu Imperii (a) Spirae inter Caesarem & Protestantes, tùm inter illum & Gallum apud Crepiacum in Suessionibus conventam, & Celeberrimam Academiam Regiomontanam ab Alberto Duce fundatam.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
