# Theatrum cometicum 345.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 345.5 to 345.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/345.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/345.5

Quamobrem & Tu prudenter judicas, nos pacem orbi Christiano optandam certò nobis promittere aut saltem augurari non posse. Ego supplex veneror Deum pacis, qui votis & cogitationibus nostris majora patrare potest, ut non tantùm patriae utriusque nostrûm sed & toti orbi, justam & fidam pacem reddat. Vobis quidem eam, saltem terrâ (utinam verò & mari) restitutum iri, ut spes multorum fert, multum gaudeo. Utinam modò haec certa sit & brevi, in eam nos non temerè erectos fuisse, appareat! Illustrissimo Rautensteinio, quem certò vobis jam adesse conjicio, & per Te plurimâ salute impertio, velim communices haec, quae ad Te de publicis rebus scribo. Adscribo & plurimam salutem Illustrissimo Isbrandio, ejusque ut & Tuo constanti favori me meaque commendo. Atque haec est postrema epistola Tua meaque ex his, quas mutuò adhuc exaravimus, operi inserenda. Reliquae dehinc in privatis scriniis servabuntur: à me quidem diligenter Tuae, ut merentur, custodientur. Vale diu & prosperè. Nobilissimo Nomini Tuo Omni cultu, studio & officio addictissimus

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
