# Theatrum cometicum 349.1-5

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 349.1 to 349.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/349.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/349.1

Quod tamen minus aegrè foret ferendum, nisi ad exemplum Apellis aliquando cum sutoribus res esset simul, & periculum fortunarum omnium quandoque adiretur. Quae ego quoque mecum perpendens, uniones porcis objiciendos non putavi, immaturos illos fortè, sed qui aliquando possint maturescere. Maximè cum pars hominum maxima dedita sit ventri aut ambitioni suae, pauci animum ejusque cultum respiciant Quapropter & ob causas alias, quas prolixè hic commemorare non necesse est, iljas meditationes meas, quas praedixi, & non paucas alias igni tradidi, aeternaque oblivione delevi. Sed quia pridem amicissimo Domino Scheffero promiseram, me aliquid in gratiam Tuam chartae commissurum, quò fatisfaciam pollicitationi meae, fidemque servem semel datam, pauca quaedem consignavi, quae hîc de Cometa observavi, & collata cum aliorum scriptis uberiorem de hac re praebere cogitandi materiam poterunt, sic ut simul monstretur via perveniendi ad non pauca necdum prodita, si qui liberius in hoc argumento versari, suaque inventa publicare cupient. Ut quid certi de Cometarum essentia, loco, generatione, lumine motuque, aliisque affectionibus prodatur, longâ opus est multiplicique experientiâ, quandoquidem qui in universum cupit quid concludere, is particularium cognitione instructus sit, necesse est. Jam verò notum, licet veteres Philosophi Aegyptii Chaldaeique unà cum Graecis varia de eis observaverint, de illis tamen eorum observationibus sententiam vix posse ferri, cum nil prodiderint de Cometarum illorum loco, motuve de die in diem. Sed & post illorum tempora pauci extitere tàm seduli, ut corporum ejusmodi indolem indagarent in natura ipsa, plerique ex Scholasticorum numero fuêre, qui Naturam ipsi ad ingenium cerebrumque suum formarunt, supervacuis quibusdam ad id usi vocabulis terminisque, pro arbitratu suo. Hoc demum saeculo emersere quidam ex illis carceribus, inque Natura ipsa lumen, contemplatione corporum quaesivêre, via licet alia aliaque. *Sed cum Cometarum corpora rarò appareant, nequè certum idemque servent tempus omnia, neque locum eundem, vel lumen, vel magnitudinem motumve, idcircò iis qui in his investigandis operam volebant ponere, non est data semper ea oc casio, quâ certi aliquid de his corporibus primùm adnotare, & dein statuere valerent. Quanquam verò rarissimè Cometae cernantur, aliquid nihilominus de iis certi posset tradisi pars Mathematicorum maxima procul à novitatis studio abesset. Vix enim Cometa in caelo apparuit, & implentur bibliopolia omnia praedictionibus innumeris eorum, quas pro suo quisque sibi format ingenio, jam de hujus illiusque Principis aut Regis obitu, jam de bello terrâ marique, jam de peste, aliisque mille istiusmodi, idque, quod mirere, priusquam iter suum Cometa vel dimidium absolvit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
