# Theatrum cometicum 35.4-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 35.4 to 35.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/35.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/35.4

diebus luxerit, futuram ei magnitudinem indicans. Justino interprete, non 1. sed XXXVII. c. 2. Bonum ne dicas Mithridatem an malum? si malum, cur malo bonum praenunciat cum Tu bonis bona, mala malis concionari illum praeconem velis. Si bonum, gentilis Tibi bonus erit, alienus à DEO, dignus cui DEUS peculiarem vatem de Caelo mittat. Crescit ut video Epistola sub manibus; caetera igitur quae addi per tempus non possunt, Tu pro judicii tui acumine facile cernes: Vale. Hamburgo in Noricum d. XXVI. Jan. CIƆ IƆC LXVII. Quidem pergratam rem mihi fecisti quod sub Tertii Opponentis nomine, tot gravia dubia de Cometarum significatione moveris. Video autem, Te ex iis paucis, quae nuper ad Te misi, Tuoque subacto judicio submisi, nondum plane sententiam meam, quam objectionibus Amicorum invitatus, illustrare magis magisque conor, percepisse. Inveni Virum quendam egregiè doctum, cui illa, quae & Tibi dijudicanda tradidi, nec non Tua (ad quae en ab eo adnotata) tum & hocce responsum meum, in quo brevior ero. Quae enim dicenda hìc forent, in iis quae de hoc argumento inter me & Amicum Amsterodamensem conclusa & cum Marchiaco disputata sunt, & ad Te nunc mittuntur, intelliges. Tu interim haec mea pauca boni & aequi consule. Ad §. II. Dixi ego & ursi, ut aliàs in opere meo, ita & in Epistolis ad Opponentem primum & secundum (ita Amicum Amsterodamensem & Marchiacum appellare liceat) Cometas, si sint caelestes & perpetui, vulgatam tristium significationem Physicam corruere. Ad §. IV. Cometas inter opera Dei, ut rariora & quodammodo extraordinaria, considero. Ad §. V. & VI.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
