Latin
35.5 to 35.8
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 35.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
&XIII. enumerata. De Cometa, quem in Historia Num. XXI. censuimus, hîc XXVIII. censemus, Roc. XXVIII. tenbachius annotat, eum Anno M. 3798. U. C. 586. ante Christum Natum 165. apuruisse 4. Septembr. unâ cum Eclipsi Lunae, Hircum, teste Senecâ, à villorum spetie &iuba, quae velut hirsutum exhibeat, dictum. Refert praeterea Anno sequenti lltem ardentem in Italia Cometae similem conspectam esse. Posthaec (inquit) Per. XXIX. stus, nitimus Rex Macedoniae ab Aemylio in bello vincitur, &in potestatem Romanorum redactus est. Atque ita non tantum regnum Macedonicum finem suum assecutum est, sed tliam Antiochus Rex denuo in Judaea tyrannicè grassatus est, idolum abominationis in locum sanctum ponens. Vide l. 1. Macch. cap. 1. 2 &3. Item l. 2. cap. 8. Anno postea sequenti Deus fiudam Macchabaum, silium Matathiae excitavit, qui hostes ex territorio denuò expulit. Nualiter etiam Antiochus à Deo sit punitus, &quo genere mortis Anno M. 3802. Videre licet lib. I. c. 6 &lib. 2. c. 9. Macch. De his eventibus, hic laetis, illic adversis, ad Cometas Num. XXI. XXII &XXIII. diximus. Qui verò Cometa in historia ordine XXIII. fuit, hic xxx. est. XXXI. Anno Mundi 3809. ante Christum Natum 154. Cometa per spatium 9. dierum insigni Post hunc caritas annonae maxima est secuta. Bella diuturna inter Tauri visus est. Carthaginenses &Romanos Massinissamque Regem in Numidia sunt orta. Romani Carthaginenses ter vicerunt. Huc quoque referri possunt res gestae, quae lib. I. c. 9. 10, 11. Macel. dicuntur. Rockenbachius. TIc etiam Cometa aliis Auctoribus vel ignoratus vel praeteritus familiam ComeItarum auget. Bella illa, quae Rockenbachius huic Cometae adscribit ab Anno demùm à condito mundo 3815. incipit Funccius, &simul praeclarè gestas à Scipione Minore Africano res, &Romanorum victorias &triumphos, quos es bellum Punicum tertium attulit. De his nonnihil ad Cometam XXIV. diximus. Resquoquè Maccabaeorum, quas memorat Rockenbachius, ita fuerunt tristes, ut haud raro laetis distinguerentur. A Cometa tamen, indice Funccio ipso, longius absunt, quam ut ad cum referri queant. XXXII. Hunc Cometam excipit ille Numero XXIV. suprà insignitus, nunc XXXII. numero, qui post mortem Demetrii Syri apparuit maximus, &Soli aequalis. De quo Rockenbachius annotat, cum Anno Mundi 3819. U. C. 607. ante Christum Natum 144.