Latin
351.1 to 351.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 351.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi etiam notandum, hunc Cometem Lavatero esse ultimum, &Catalogum ejus à Keckermanno 9. Cometis Neque magnoperè Cometas ab initio mundi ad illa tempora trecentorum numerum superare putat. Sifardus, tum Neuhusius, &ex hoc Schulerus, multa mala, quae Europae acciderint, ei tribuit. Secuta eum esse, meritò fateor. Sed eodem jure &bona ac laeta eum excepisse affirmo. Annum illum calidum, siccum &maximè salubrem ac foecundum fuisse, Thomas Erastus aliquoties in suo de Cometis commentariolo, &ex eo Magnus Dudithius (a) memorat. Ita hi pestem &annonae caritatem, illi salubritatem &fertilitatem uni Cometae tribuunt, certè subjiciunt. Credo utrumque cum hic &illic excepisse. Thuanus turbas illas (b) &caedes Anglicas à morte Edoardi Anno 1553. ortas memorans, Episcopos quoque &Concionatores se illi, Janae Suffolciae &Mariae de regno certantium controversiae immiscuisse, &ita hujus in regno praelatae odium in se excivisse, indicat. Bellis, quae hôc &proximo anno gesta fuêre, opponere licet quinque annorum inducias (e) inter Caesarem, Hispanum, &Gallum pactas. Quae quòd mox violatae in bellum verterint, non Cometae sed vitio hominum tribuendum est. Audiamus Dudithium cum parrhesia ibidem loquentem: O delirationem incredibilem! ô ridiculam &futilem rationem! longè alia est bellorum causa. Inspice consilia &actiones Principum ac Nationum, furores populorum considera, excute mores horntimum, vitaeque rationem omnem expende, refer oculos ad origines &causas bellorum civilium &externorum, quae nullo adhuc Cometa lucente excitata fuerunt ac vix sunt tandlennt multis claclibus restincta. Pluria qui volet, legat. Digna equidem sunt lectu, ut omnia à Viro illo rarae tàm eruditionis quàm probitatis profecta. Alia belli illius inter Gallum &Hispanum exorti portenta, indicat gravissimus &candidissimus Historicorum Thuanus (d). Pontificem enim Cerat is Paulus 4. )cum agnatis Caraffis, belli Hispanici cupidum, molestè inducias illas, se clam conclusas, sibique, ut putabat, incommodas aegrè tulisse, &ad eas rumpendas, filio fratris, Paliani Duce creato, illoque loco singulari arte &industria munito, ac in partes spe Neapolitani regni injecta pertracto, eodemque religione juramenti soluto Gallo, &ita Hispano in se excito, causam dedisse prolixè describit.