# Theatrum cometicum 351.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 351.1 to 351.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/351.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/351.1-2

Ubi etiam notandum, hunc Cometem Lavatero esse ultimum, & Catalogum ejus à Keckermanno 9. Cometis Neque magnoperè Cometas ab initio mundi ad illa tempora trecentorum numerum superare putat. Sifardus, tum Neuhusius, & ex hoc Schulerus, multa mala, quae Europae acciderint, ei tribuit. Secuta eum esse, meritò fateor. Sed eodem jure & bona ac laeta eum excepisse affirmo. Annum illum calidum, siccum & maximè salubrem ac foecundum fuisse, Thomas Erastus aliquoties in suo de Cometis commentariolo, & ex eo Magnus Dudithius (a) memorat. Ita hi pestem & annonae caritatem, illi salubritatem & fertilitatem uni Cometae tribuunt, certè subjiciunt. Credo utrumque cum hic & illic excepisse. Thuanus turbas illas (b) & caedes Anglicas à morte Edoardi Anno 1553. ortas memorans, Episcopos quoque & Concionatores se illi, Janae Suffolciae & Mariae de regno certantium controversiae immiscuisse, & ita hujus in regno praelatae odium in se excivisse, indicat. Bellis, quae hôc & proximo anno gesta fuêre, opponere licet quinque annorum inducias (e) inter Caesarem, Hispanum, & Gallum pactas. Quae quòd mox violatae in bellum verterint, non Cometae sed vitio hominum tribuendum est. Audiamus Dudithium cum parrhesia ibidem loquentem: O delirationem incredibilem! ô ridiculam & futilem rationem! longè alia est bellorum causa. Inspice consilia & actiones Principum ac Nationum, furores populorum considera, excute mores horntimum, vitaeque rationem omnem expende, refer oculos ad origines & causas bellorum civilium & externorum, quae nullo adhuc Cometa lucente excitata fuerunt ac vix sunt tandlennt multis claclibus restincta. Pluria qui volet, legat. Digna equidem sunt lectu, ut omnia à Viro illo rarae tàm eruditionis quàm probitatis profecta. Alia belli illius inter Gallum & Hispanum exorti portenta, indicat gravissimus & candidissimus Historicorum Thuanus (d). Pontificem enim Cerat is Paulus 4. ) cum agnatis Caraffis, belli Hispanici cupidum, molestè inducias illas, se clam conclusas, sibique, ut putabat, incommodas aegrè tulisse, & ad eas rumpendas, filio fratris, Paliani Duce creato, illoque loco singulari arte & industria munito, ac in partes spe Neapolitani regni injecta pertracto, eodemque religione juramenti soluto Gallo, & ita Hispano in se excito, causam dedisse prolixè describit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
