# Theatrum cometicum 353-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 353. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/353-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/353-2

Addidit Uranie. Forsan tu fata futura
Sollicitanda putas, & si quae adjuncta Cometis,
Quae praescire velint homines: quaecunque per orbem
Eventura polus subitis aenunciet astris,
Inprimis damna, & clades, & funera acerba.
Nimirum summi arcanos aperire recessus
Numinis, & divina homines praevertere tentant
Consilia. Et saepè ex alto deducta petuntur,
Quae sunt ante pedes, debetque docere Cometa,
Quae Deus ante satis dixit: mirandaque sola
Sidera sunt, cum sit majestas addita cunctis.
Non magis errores alibi, & vesania regnat.
Quod verum est tamen, exortis natura movetur
Talibus, & Mundus patitur per mutua vincla
Conspirans: molisque auctae, motuque citatae
Impulsu tellus radiosque & pondera sentit
Et magis huic illive potest incumbere parti.
Sed definitus quae clade prematur ab astris
Angialus, & quaenam gentes quatiantur, & urbe

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
