# Theatrum cometicum 353-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 353. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/353-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/353-3

Antè alias, & nunc, vanum est promittere: nulla
Caussa subest. Caeli distinguere sidera fictis
Sortibus estque nefas, & pectora credula fallit.
Et quis diversos, & eodem tempore casus
Ignorat? Fausta infaustis per dissita passim
Conjungi loca? Quos potius fax edita pulsat?
Immò conspecto multi sunt prospera passi
Sidere crinito. Si vult Deus, omina mittit,
Occulta, atque aliis naturam viribus anget.
Nos, quae naturae sunt, dicimus, & tamen illa est.
Tota Dei, cujus nutu supera ima reguntur.
Improba Chaldaeos ludant, Arabesque profanos,
Atque Dei immemores. Naturae illustria quaevis
Sunt documenta hominum generi, semperque loquuntur
Ardua: & inprimis oracula sancta loquuntur.
CCCLXXXII. Anno Christi 1557. Cometa in signo Sagittarii mense Octobri forman

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
