Latin
354
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 354-2
Unproofread scanNot analysed yet
recta paulatim versus ortum usque progressus ad Nonas Septembres evanescent, quisine dubio Caroli V. Imp mortem portendit. Fabricius. Anno Christi 1558. Cometa apparuit 6. Augusti, qui caudam extendit inter occasum Septentrionem, erat pallidi &obscuri coloris, &duravit usque ad festum S. Bartholomas. Buntingus 3. part. Chron. &in Chronol. Anno Christi 1558. Cometa vesperi in signo Virginis pallidum colorem refereni &digusti usque ad festum Bartholomaei apparitit, caudam versus occasum &Septentrionem extendens, formamque veri repraesentans, in Leone, ut quidam volunt, accensus, abi Mars &Mercurius in opposito Jovis cursum suum habuerunt. Hunc mori Caroli V Imperatoris 27. Septembr. in Caenobio morientis, Mariae Reginae Ungariae, &Lembrae, Sororum Caroli &Ferdinandi; Itemque Mariae conjugis Philippi Regis Hispania seruta est: anno autem sequenti, Paulus IV. unà cum aliis Episcopis Praelatisque sicut &Dux Ferrariensis Hercules dictus, ac Laurentius Dux Venetorum mortui sunt. Christianus Rex Daniae &Christiernus, Dux Wilhelmus, Princeps Hennenbergensis, Otto Henricus Elector Palatinus Rheni, Henricus ejus nominis II. Rex Galliae, Parisiis in equestri certamine, diem suum obierunt omnes. Dithmarsi à Duce Hollatiae victi sunt, ipsosque suae ditioni subjecit.