# Theatrum cometicum 356.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 356.1 to 356.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/356.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/356.1-2

Ac primùm Eleonora Regina Galliae, quam Rockenbachius & Leovitius memorat, longè antè Cometae apparitionem fatis concessit. Multi praeterea illorum Principum aetate graves fatis concesserunt, octogenarii scilicet vel etiam eis majores. Adhaec mortuorum Principum jacturam laeta successorum auspicia compensare solent. Protestantibus verò tam Mariae Reginae Angliae mors & Mariani fluctus oppressi, (a) quàm Elifabetae auspicia laetitiam attulerunt. Caroli V. mortem etsi ille ipse, ut erat religiosus, ex communi sensu eam sibi nunciam (quod etiam quodammodo ferendum esse largimur) per Cometam dixerit, magis diuturnus articularis morbus (b), qui ab anno quinquagesimo non jam per intervalla, selperpetuus aderat, cujus vi exanimabatur interdum, & ex quo non diuturnam Caesanitam fore Andreas Vesalius princeps Medicus auguratus fuerat, magis magisque avescens & suprema interminans, quàm Cometes attulit vel portendit. Ideo Strata Mortem ejus clara caelo terraque signa comitata sunt. Paulò enim postquam aegrotatum, visus in Hispania Cometes, initio non admodum illustris, sed qui subcrescente morbo pondum incrementa lucem intenderet: donec verso in Hieronymianam sedem ferali crine, qua Carolus vivere, ille videri descit. Ita hicce Cometes diutius in caelo durarit, alii non prodiderunt. Henrici 2. Regis Galliae excessus aliud portentum animo. Nam ut multos ob religionis Lutheranae confessionem Rex durius tractaria & Annam Burgum in Suprema Regni Curia Senatorem, ob parrhesiam alum carcerem detruserat, & se propediem eum rogo impositum visurum minatus eter haec (a) in ipso nuptiarum sororis Margaretae Emanueli Philiberto Sabana sponsatae, apparatu & hastiludio, dextrum oculum, mox & vitam, ne tetrum ill cinus videret, amisit. Minas illas fide nobilium Scriptorum refero: non imma dicti Thuanaei (e), turbatis odio aut amore animis, ut sit religionis dissensionibus, insi quemque omnia superstitiose interpretari. Nuptiae tamen sororis ejus paulò ante om ejus celebratae. Anno verò proximo, Francisci filii ejus nuptiae cum Maria Scommu gna solemnitate, ut & Joannis Frider. Saxonis cum Elifabeta Palatina, & Geogul derici Brandenburgici cum Elifabeta itidem Brandenburgica celebratae.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
