# Theatrum cometicum 356.5-2-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 356.5 to 356.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/356.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/356.5-2

Annum talem cum Cometa communem, Maximilianus & Andreas Austriacus, ille inte gem Polonum electus, hic Cardinalis postea creatus, & Joannes Serenissimorum cum Mecklenburg. avus, habuêre. Hos mox Albertus Austriacus clarissimus Cardinalis & Gubernator Belgii, Augustus Saxo, Philippus Badensis, Barbaralli latina, Dorothea Ursula Badensis, Dorothea Maria Wirtemberg. aliique quosmum exceperunt. Is quoque annus 1559. nuptiis (f) Philippi 2. cum Elifabeta, & Ca Lotharingi cum Claudia Henrici 2. filiabus laetus fuit. Priorem annum salubrent foecundum apud Erastum, Dudithium & Grynaeum vidimus. Porrò artibus pacisse tempestate, ut alibi, ita & in Livonia, gesta sunt multa. Pax enim inter Hisnia num (g) & Ferrariensem, tùm inter Genuenses & Turcas, denique inter Brandum burgicos agnatos, Saxones, Hessos aliosque anno 1558. composita. De illâ quoque inter Hispanum, Anglum, & Gallum, pace ad Cameracum tunc agi coeptum, quae anno proximo (b) conclusa, &, ut illa religionis in Germania, sancita est. Atque hic de hac insigni eaque publica Christiani orbis laetitia & utilitate, quam ista pa attulit, audiendus est Strada (i): Nuncium pacis, quae in Cameracensi oppido, posten gas disceptationes, aperiente se vere prodiit, tanta Christiani orbis, taedio bellorum fississecuta est laetitia, rarò ut majora memorentur indicia gestientium populorum. Laetum hunc annum & induciae (k) Scoticae à praesentissimo belli discrimine conservatae, (mor foedus inter Anglos & Scotos, tandem integrae paeis Scoticae, non tantùm Anglia & Scotiae, sed & Galliae salutaris commoda (m) reddiderunt. Hoc quoque anno Lunnia Moscicae potentiae impar tutelae Regis Poloniae se credidit, & Reipublicae accessit, eique se adjunxit, atque sic tyrannide Moscoviticâ liberata est. Ut taceam inteum victorias laetas, quae variis Principibus intrà hoc biennium obtigerunt, praesertim Fri(a) Antiquit. Brit. in fine. Camden part. 1. histor. Elisab. initio. Alsted. Chronol. relig. ad 1558. (*) Strida lib. 1. (d) Serres in Henricu 2. Chytr. (ae) Lib. 1. Thuan. l. 23. (g) Thuan. lib. 20. (l) Thuan l. 24. (m) Buchan. l. 17. initio. Thuan. I. 24. derico 2. Dano, Tertii hodie feliciter regnantis avo, cui augustum diadema 1558. impositum est, & qui diuturnis bellis Dithmarsicis (n) feroci illa gente, Principi tàm armorum quàm virtutum gloriâ Praeclarissimo sese dedente, laetum finem luculento cum regnorum suorum commodo imposuit. Caeterum belli Livoniae à Mosco illati portentum, ipse Eckstormius indicat, violationem scilicet induciarum à Livonibus factam, cui levem in servandis foederibus Moscorum fidem addere licet.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
