# Theatrum cometicum 356.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 356.5 to 356.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/356.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/356.5

aliquande caudam habere nullam cum appropinquaret Lunae, pleno lumine tunc fulgen te. Quid censendum sit de hujus Cometae cauda, quaeque causa fuerit, quod visa sit nunc longa, nunc brevior, nunc latior, nunc minus lata, interdum plane non sit visa, colores quoque immutarit, ab Hevelio aliisque in Hollandia visa curva fuerit, id ante declaratum est in universum de Cometis, unde & hoc in specie judicari poterit. Quod autem nobis versus Septentrionem habitantibus, magis versus Septentrionem situm obtinuisse sit visus, quàm Danti scanis, Stadensibus, Hamburgensibus &c: quibus visus est magis Australis, & rursum Norinbergensibus, Argentoratensibus, Augustanis &c. adhuc magis Australis, cum primum cerneretur in Libra, quod videri potest ex figura 9. ill qua circulus A. exhibet situm cursumque ejus hîc Ubsaliae, circulus B. in Ger mania Inferiori, B. in Superiori, si fides adhibenda Mathematicorum Obser vationibus, sequitur inde Cometam vel fuisse altiorem stellis omnibus, quod liquet ex fig. 10. ubi Cometa A, cernitur ab iis in B. magis versus Septentrionem in C.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
