# Theatrum cometicum 36.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 36.5 to 36.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/36.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/36.5-2

Deus nil nisi liberè agit, justè tam & sapienter. Deus voluntatem suam, ut homines opera ejus & signa caeli contanplando, dona fruendo, in officiis pietatis erudiantur, aperuit in libro grae & naturae, qui uterque nos ex visis, lectis, auditis officii admonent. Cometas quidam vocare solent novos Prophetas. Liceat hoc morum commendandorum gratiâ (cui studio undique parat occasiones & praesidia. Vir bonus, ubique certamina scelerum videns) dicere. Sed addendum, mutos esse Prophetas, qui sui apparitione bonis bona, malis mala nunciare, id est contraria simul sola apparitione docere possint; quod vocales Prophetas & Doctores simul iisdemque verbis facere nequeant. Ad XXI. Omnium Cometarum exemplis probo, non tantùm mala sed & bona eorum apparitionem esse secuta, atque sie eos bona bonis, mala malis, his & illis in orbe viventibus, & in certas, ut sic dicam, classes distinctis portendisse. Deo rationes in dispensandis bonis suis semper constant, nobis saepius ignotae.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
