Latin
OLAUS RUDBECK
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 361
Unproofread scanNot analysed yet
E mihi non tantùm de fama per Orbem clarissima, sed &de facie ac scriptis tuis egregiis (quibus Astronomiam, illam maximè sublimem Philosophiae partem illustras) notum esse, vehementer gratulor. Tibi pariter ut notus siam, studium literarum humaniorum, sed &commercium amicarum literarum, quod cum doctis hîc illic exerceo, facit. Alliciunt &celebratissimae virtutes Tuae, praesertim singularis humanitas, cum insigni &excellenti rei Astronomicae scientiâ, quâ itidem delector, conjuncta. Nolim tamen meum literarum Tecum commercium, quod ambio, &a Tua Humanitate mihi polliceor, Tibi aliis, iisque gravioribus, studiis &negotiis occupato, negotium &molestiam facessere. Nosti quae vincula viros literarum bonarum amantes conjungant. Patere itaque &Tu, Vir Clarissime! Tibi haec aptari, ut quantùm per seria Tua negotia &sublimia studia licebit, mecum fido literarum vinculo jungaris, &sic etiam Clarissimo Ismaëli Bullialdo, Amico meo iuxtaque Tuo singulari &integerrimo. Cum quo cum assiduum literarum colam commercium, quod &nuperae epistolae exscriptum exemplum huic adjunctum docet.) si &Tu idem desideres vel, quod potius credo, possideas &exerceas, offero Tibi meam qualemcunque in literis mutuò curandis operam, fidam certè te industriam. Accedit his, quae me ad scribendum impulerunt, rationibus, singulare incentivum Cometae, quem ante aliquot dies observavimus, nudis tamen ocu lis. De quo quid à nonnullis Amicis meis hac in Urbe degentibus, Viris eruditione praestantibus (Joan. Alb. Huswedelio, Joanne Garmers, Philosophiae &Medicinae Doctoribus, &Inclytae hujus Reipublicae Physicis Ordinariis: tùm Joanne Müllero Matheseos Professore) coram &scripto accepi, accipe &Tu paucis. Velim mihi de his tuam sententiam aperias, quam libenter, cum viris illis doctrinâ &humanitate praestantibus, quibuscum assiduò ore &scripto loquor, &cum Docti simo Bullialdo communicabo. Vale, Vir Excellentissime, &age feliciter diuque, bono publico, &me favore Tuo prosequi ne dedignare. Ad Dn. Hevelium Reip. Gedan. Senatorem &Mathematicum Excellentissimum. Zz 3 HamN. I. Havelii merita &amicitium Auctor magni facit. Commercium literarum cum eo exercendum expetit: gratia Bultaldi. Cometicum argumentum Auctor cum Hevelis tractare incipit. Mullerus Prof. Mathes. IaudaIur. Hamburgo Dantiscum 45. Decembris 1665. Nvitavit me nuper ad Te literis compellandum singularis Tua, quae peru Ibem celebratur, humanitas, (virtus homini maximè conveniens, imo Humanitas