Latin
361.5 to 361.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 361.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
progressus mittam aurea libertas religionis, cujus violationem immenso sanguinis humani impendio Germaniae, Galliae, Belgio (l) quoque vicino in consensum tracto, adhuc constitisse Polonia videbat, excrevit. Omnes enim aequa gaudebant ibi in sacris &civilibus libertate, &nullum religionis invidia à muniorum Reipublicae ipsarumque dignitatum Senatoriarum beneficiis arcebat, quem ad haec virtus &benè de Republica merendi studium admittebat, secus quàm nunc fit, cùm &benè mereri volentes, &benè meriti non tantùm his beneficiis, sed &libertate ipsaque adeò patria communi per summam in liberrima Republica iniquitatem privantur. Sed de his haec sufficiant, quae laetam illius anni, quo luxit Cometes, faciem fuisse ostendunt. Quibus tamen addendae sunt nuptiae Friderici Borbonii cum Renata Andegavensi, tùm Wilhelmi Hessi cum Sabina Wirtembergensi. His verò aliquot Principum natales, Sigismundi scilicet 3. Regis Poloniae &Sueciae, Isabellae Clarae Eugeniae Philippi 2. filiae, Chri(k) Lib. 5. Vid. Annal. Reidani l. I. (t) Strada l. 4. fine. (d) Lib. 5. (a) Reidan. ad ann. 1568. Grot. ann. 2. p. 43. (g) Pag. 14. &seqq. 25. &seqq. 28. &seqq. annal. 2. (ae) Grot Annal. 1. p. 34. initio. (a) Grot. (b) Grot. Annal. 1. fine. Annal 2. initio, tum p. 46. Petav. Rat. Temp. 1. p. l. 9. cap. 12. ann. 1. p. 5. &seqq. 19. 26. Annal. 2. initio tùm p. 57. stiani Brunsuicensis &Gustavi Christophori Badensis subjiciemus. Addemus his pauci quae proximum biennium laetitiâ insigni hic &illic bearunt. Nati enim sunt anno à Cometarum apparitione proximo Joannes Georgius Anhaltinus Mauricius Arausionensis, Carolus Lotharingus, Catherina Isabellae illius soror, Sabaudiae postea Dux, Margarita Austriaca, Maximiliani 2. Imper. Anna Saxonica Augusti Septemviri &Maria Julii Brunsuicensis filia.