# Theatrum cometicum 363.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 363.1 to 363.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/363.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/363.1

Kirste nium amicos plurimùm honorandos. Hamburgo Dantiscum die 2 Januarii 1665. Ccepi ante octiduum Tuas gratissimas literas die 28. Dec. datas, ad quas Aè vestigio respondere Tibi non licuit, praesertim cum exspectarem responsum aliquod à Clarissimo Bullialdo, quod die Sabbathi demum acceptum, en Tibi una cum Mullerianarum literarum apographis. Ad haec cuncta, sicut & ad illa, quae die 26. & 30. Dec. ad Te scripsi misique, Te pro Tua humanitate, licet variis negociis, praecipuè verò gravioribus studiis caelestibus occupatum, responsurum esse, confido. Inter eos, qui Tuas Observationes exspectant de Cometa cum delineatione, quae non potest non exacta esse, & singularem artis & industriae laudem mereri, est Illustrissimus D. Joh. Ernestus de Rautenstein Neoburgicus, Minister Statûs & ad Conventum Imperii Ratisbonensen Legatus, Vir & literis egregiè politus, & de illis optimè meritus, Tibi quoque notus, qui etiam ea de re ad Nobilissimum Dominum Philippum Pelsium, Belgarum Foederatorum apud Vos Residentem, per meas manus, meque conscio, scripsit. Quanquam non desint Hafniae & hîc loci Viri Veteri usurTecum juncti, & alioqui Tui observantissimi & studiosissimi, qui libenter id Te, meâ qualicunque industriâ & sincerâ benevolentiâ provocato fieri vellent. lidem sperant firmiter Te hanc oculorum & mentis oblectationem singularem sibi non invisurum. Nudius certè tertius ea de re locuti sumus invicem, Clarissimi Viri Kirstenius, Mullerus, & ego, per quem illi plurimam salutem Tibi unâ cum felicis & laeti novi anni voto atque constantis benevolentiae testimo nio, adseribunt, Mullerus verò etiam brevi se ad Te scripturum promisit. Atque is Tecum sentit, quod & ex ejus epistolis ad me datis vides, Cometam hunc, qui nuper ad Leporem conspectus adhuc visitur in caelo, unum eundem que cum priori esse. * Kirstenius in diversam potiùs sententiam ibat, pede ta men tremulo. Hafniae quidam Vir Astronomicâ scientiâ imbutus diversum esse hunc ab illo, Cometam, ex situ & motu ejus probare conatur. Accepi à prae dicto Domino Rautensteinio, quendam Celeberrimum in Germania Astronomum existimare unum eundemque Cometam esse. Hîc Te velim sententiam Tuam brevibus confirmare & adstruere.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
