Latin
363.5 to 363.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 363.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
An audiveris Hallis Saxonum aliquem Astronomum esse, qui ante biennium circiter Cometae istius apparitionem hoc tempore futuram praedixerit, quidve de talibus praedictionibus statuas velim nobis indices. Nam &*Amplissimum Dominum Gerickium Consulem Magdeburgensem, duobus mensibus Cometam hunc praenunciasse nuper Tibi scripsi. †Velim itidem nos certiores facias de cursu Cometae, an scilicet Majorem vel Minorem circulum peregerit. Nam &hic diversas video esse sententias, nec cum Bullialdo Mullerum facere; Tu autem beneficio admirabilium Tuarum machinarum non minùs promtè quàm diligenter observare id potuisti. †Omnes porrò gratulamur meritò Tuam Cometographiam lucem brevi visuram. Uti nam saltem vice strenae vertente anno Orbi literario tàm eximium opus exhibeas! Vale Vir eximie cum omnibus Tuis, &age feliciter, accepto sincero voto in hunc ineuntem annum &plures alios, qui omnes ut Tibi sint fausti &laeti, precor. Dantisco Quae Camelegraphiae spem facit. Observatis, nes adierum sibi communi. cari petit. ad 1. Bullialdiana &Mulier innu Auctor Hevelia mittit. Raurensternitis. Hevelis vt. Idem laudatur. Hevellanas observationes varii amici per Auctorem expetuus.