# Theatrum cometicum 366.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 366.5 to 366.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/366.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/366.5

Wolfangi illius Schuleum stigia sequitur Joannes Schulerus, Vir pariter, ut ille, doctus, in edito de mem Cometis Commentario. Prudenter autem illud phoenomenon Cometam stellum vocat, & ex exhalationibus fixarum conflatum fuisse putat. Unde & ratia, inquitapercipitur, quare stella illa non tantùm adeò fuerit clara & lucida, verum etiam prorsum mota, neque ulli alii quàm revolutionis diurnae motui obnoxia. Paulò verò ante decensi contingat partes exteriores & rariores, quae caudam efficiunt (Solis enim radius inpartes minùs compactas penetrando vel pertranseundo, à posteriori parte caudam barbam efficere supra demonstravit) abesse vel extenuari aut dissipari atque eraniere, & ab occurrentium particularum aut exhalationum caelestium motu aliò rapimnente interim ipso corpore Cometali, tunc ipsum Cometam absque cauda appare Sifardo hic Cometes est numero tricesimus & octavus, cui ille aliquot annorum Culque ad Maximiliani 2. excessum, qui 1576. anno contigit) tristia, & inter alia, linenam illam Parisiensem tribuit. (c) Vid. Ricciol. I. d. C. F. Num. 13. (a) Lib. d. sect 2. c. 2. Num. 1. Hit Hîc mihi primùm ponenda sunt Marcelli Squarcialupi, Viri ab eruditione ut aliàs clari, ita à Laudatissimo Dudithio multum laudati verba, quibus proximè antecedentia Cometae hujus apparitionem tempora tristia & luctuosa describit, ut sine Cometis adversa multa fieri demonstret. In praelio, inquit, ad Ambracium sinum anno, uet dixi, ab hinc 7. (id est, septuagesimo primo supra sesqui millesimum (a), scripsit enim haec Anno 1578.) quinquaginta millia partim trucidata, partim in mari demersa. Peste eodem anno supra triginta millia interempta sunt: praefecti in Cypro insula, & utraque classe 8 vel 10.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
