Latin
367.1 to 367.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 367.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Principibus multis nobiliores, ditiores, caesi, excarnificati sunt: nullus tamen Cometa praenuncius. Pluria adversa quae hoc anno contigêre, legat qui volet apud Buchananum (b), Thuanum (c), Camdenum (a), Grotium (e) &alios. Quod verò ad horrendam illam &nefandam lanienam Parisiensem attinet, haec profecto injuriâ ad hunc Cometam, quò ei infamia tàm horrendi facinoris confletur, refertur. Porrò nefanda illa caedes alia quàm Cometam vel stellam illam, quam potius laetum quid portendisse Beza augurabatur, eandem esse cum stella Magorum putans, habuit portenta. Gravissimus historicorum Thuanus mihi hîc unus instar omnium erit. Is postquam Navarraeum &Colinium spe pacis &illecebra nuptiarum Margaritae sororis Regiae Navarraeo oblatae in Aulam inductos, inter haec Cardinalem Odetum Colinium Castellionaeum, Gasparis Archithalassi fratrem, rarae illo aevo fidei virum, ac protestantibus aequum, veneno sublatum memoravit, contra fratrem ejus antequam Aulam accessisset (f) conjurationem factam fuisse, fide aliorum testatur. Ita Colinius latâ contra se (g) mortis sententiâ crebris nunciis spe belli in Belgium se Duce transferendi, consilii de eo suscipiendo secum coram capiendi necessitate in Aulam allectus, necessariorum fide &Regio edicto de pace publica promulgato, &quò incautiùs deciperetur, palàm laudatus, amatus, ditatus &unà cum genero Telinio honoratus, paulò post astu eorum, quibus nil erat sacrum, occubuit. Non diffitetur Thuanus (b) domesticorum ipsorumque Italorum auctorum fide conjurationem contrà Colinium &Protestantes initam, nonnullis intimioris admissionis amicis ab Henrico Andino fratre Regis &hoc ipso patefactam fuisse. Adhaec Colinium inito à Rege cum Angla (1) &inchoato cum Germaniae Protestantibus foedere, his tot Regiae benevolentiae veluti testimoniis confirmatiorem, suos quoque per se suspicaces, simulatione multa agi prudenter veritos, in bonas spes erexisse, ac tandem contrà tot prudentia amicorum monita Regiae fidei &benevolentiae confisum, &aulicis inescamentis victum, per summam perfidiam cecidisse, &ita ad mactandos insolenti exemplo Protestantes descensum esse (k) fatetur. Quis hîc non videat alia praeter Cometam omneque caeli phoenomenon, &Cometâ quidem illo longè priora, nefandae illius lanienae portenta?