Latin
JOHANNI HEVELIO
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 368-2
Unproofread scanNot analysed yet
meta quidem interdum comparuerit, sed non adeò distinctè, ut de ejus loc certi quid affirmare quispiam potuerit. Nunc verò planè eum disparuisse credi Atque haec sunt, Vir Amplissime! quae hactenus in miro &raro hoc phaenomeno, quod certè magnâ &utilissimâ accessione rem Astronomicam loci pletabit, nudis oculis observare potui. Quod verò attinet ad ea, quae dec jus motu ad Nobilissimum Dominum de Rolis perscripsi, ipsemet ego nihili facio quia me quasi oportuit ante tempus aliquid consignare, quò magno ejus desiderio &petitioni morem gererem. Nec potui quicquam Astronomo dignun hac de re proferre, cum accuratae observationes, quibus hypotheses sunt superstruendae, &juxta earum tenorem conformandae, nos destituant. An verò ma tus Cometarum fiant in circulis: an verò sint trajectiones, sive in rectis line conficiantur, adhuc sub judice lis est &manebit. Ego quidem fateor me po tius in illam abire sententiam, motus Cometarum fieri in rectis lineis, aut etiamsi non fiant, posse tamen per has trajectiones salvari. Meliora tamen &certior Figurae motus Cometici inaequalitatem demonstrantes ad Communicat Ampliss. viri D. Ioan. Menelij etc. M pertinentes. Nex B. Stopendael sculp.