# Theatrum cometicum 369

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, JOHANNI HEVELIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/369

certiora edoctus, hanc opinionem relinquere non dubitabo. Videtur quidem nuperum phoenomenon velle evincere motus Cometarum fieri circulariter; sed licet id apertè indicet, non tamen de omnibus Cometis idem verum esse statim constabit. Posse autem Cometas motu proprio aequabiliter incedere in recta linea, & nihilominus videri in circulo ferè maximo (dico ferè maximo, ob parallaxin) inaequabiliter moveri, sequenti diagraphe satis clarè innotescet. Sit enim ex. gr. Cometa aliquis, qui aequali tempore aequalia spatia AC, CD, DE, EF, FG, GB, subtensae AB, trajiciat, dico oculum in L. constitutum Cometae locum ad fixas (quas vulgò sphaericam superficiem situ suo exhibere credimus) expendendo, collocare in A, C, d, e, f g & B, nec posse solo visu dijudicare, an Cometa in subtensa AB, an verò in arcu A e B moveatur, quia utrobique in initio & fine, propè A & B, tardius, in medio celerius moveri videtur, uti ex Opticis notum est, & praecedens diagramma ostendit. Nam rectarum aequalium AC, CD, DE, EF, FG, GB magnitudines apparentes sunt inaequales, quia earum aliae aliis obliquius oculo obversae, angulos ALC, CLD, DLE &c. inaequales producunt. Licet inaequalitas illa major vel minor sit, pro diversa oculi L remotione. Eadem ratio est, si Cometa circulariter motus suae periodi arcum perigeum BCD (vid. sequens schema) conficiat, & aequali tempore aequales arcus BE, EE, FC, CG, GH, HD absolvat. Perinde enim ut antea, initio & fine hujus arcûs, propè stationes scilicet in B. & D, videbitur tardus, in medio verò eò celerior, quò perigeo C factus fuerit vicinior. Atque eadem etiam phoenomena ostendet Cometa oculo M, si juxta divisionem subtensae BD (hoc est inaequabiliter) feratur. Verùm ut modum hujus epistolae faciam, desino hisce (quae Tuae Amplitudini sunt notissima) diutius immorari. Haec itaque, Vir Amplissime! occasione novi Cometae ad Te perscribere, Tuaeque censurae lubens volensque subjicere volui, nullus dubitans, quin, pro singulari humanitate Tua, ea sis amicè accepturus, Scholasque Mathematicas doctioribus certioribusque observationum Tuarum Astronomicarum hypothesibus sis donaturus. Vale felicissimè divinae tutelae etiam atque etiam commendatus. Dabam Hamburgi XIII. Cal. Martii Anno vulg. Aerae Chr. 19 120 LXV. Hamburgo Dantiscum 3 Febr. 1665. X quo ante octiduum ad Te scripsi, accepi literas a Clarissimo Bullialdo, Edie 13. hujus mensis datas, quibus de nupero phoenomeno haec inserit Se cum desiderio expectare Tuas observationes, & à Viris in Italia doctis R. D. P Joanne Baptista Ricciolo & Dominico Cassino factas, quandoquidem necdum

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
