# Theatrum cometicum 370.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 370.5 to 370.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/370.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/370.5-2

Interea Antwerpia urbium ocellus, qua inter florentissima Europae emporia vix secundis acquievit, miserum in modum ab Histum diripitur, Anglorum mercatorum domus expilatur, & illi, etsi nullius culpae conseliganum sunt redemptionis nomine magnam vim auri militibus dependere. Haec nempe & alia ejusdem generis armorum motus portendunt & provocant, etsi nullus in caelo conspentur Cometes. Hac nos Camdenus ad Stradam, & ex Anglia sua in Belgium alunt. Ibi quid nisi bella? Horum vero portenta supra vidimus. Longum foret cunda prosequi. Et animus talia meminisse horret. Strictim proximiora percurremus. Eraetero primum se oculis objicit Lugdunum, urbs tàm situ & aëre quàm incolis laesissima. Sed tunc anno scilicet 1574. artissimô Hispanorum pressa obsidio. Junctis tamen Arausionensis & sociorum cum obsessis animis, tùm Rheno (b), Mosa, Isale ipsoque Oceano, ac penitioribus terrarum & ita viribus, atque hac insolenti via obsessis ob(a) Part. 2. histor. pag. 273. (b) Strada ad 1574. Grot, ann. 2. p. 63. sidentibus, iisque cum clade repulsis, urbs egregia ad miraculum virtute liberatur. Cui & ruina (a) muri, quae urbibus obsessis ruinam & excidium adfert, territis imagine eruptionis validissimae obsidentibus, salutem & libertatem attulit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
