# Theatrum cometicum 371-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, MTETVC. MTE HAMMENELACTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/371-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/371-2

servatus autem est novus hic Cometa hesternâ die mane ab hora 1 36 ad 4. à me summâ diligentiâ in pectore Pegasi, & quidem in 144 & latitudinis Bor. 26´ 36 circ. Progreditur motu directo, secundum nimirum seriem signorum in suâ orbitâ satis veloci. Caput ejus perlucidum est, albicantis coloris, quanquam aliquanto minus, ac illius nuperi: caudam eo die prae se ferebat 14 longam; tendit versus Piscem Boreum. Dominus noster Büthnerus adstruere quidem hodie conatus est, cum Observationibus meis interesset, hunc Come tam illum priorem esse, qui in Ariete evanuit; sed crede, longè fallitur. Nam planè novus est, qui sine dubio ex Serpentario & Antinoo prodiit, motu tendens planè contrario, tùm etiam sub longè diverso angulo inclinationis orbitae de quibus autem alio tempore plura. Rogo, ut quantocyus haec nova Domino Erasmo Bartholino, cui nuper die 4. hujus mensis rescripsi, referas, & Saluquid de hoc Cometa ab aliis perceperis, pariter nobiscum communices. ta Amicos omnes. Vale. Hamburgo Dantiscum die 1 April. 1665. E gravibus studiis caelestibus dies noctesque occupatum ad literas meas non protinus respondisse, is miretur qui Te non novit. Tua enim eximia humanitas, Tuam officii omnibus exhibendi promtam voluntatem, extra omnem dubitationis aleam ponit. Tuae verò assiduae & sublimes occupationes facilè Te, responsum vel officium aliquod differentem, cuivis aequo excusatum reddent. Hac in Te aequitate utuntur Clarissimi & Humanissimi Viri Kirstenius & Mullerus, quibus salutem plurimam nomine Tuo retuli, cum mihi, commodissimo loco ad spe ctanda phoenomena habitanti, nudius tertius adessent. Quippe cum iis Cometam nuper ad nos, veluti viribus auctum (adeò cauda nunc est longè quàm initio major) reversum observavi, ut & hoc mane praesente & Clarissimo Huswedelio, Tui cum omnibus ingenuis cultore, qui unà cum illis plurimam Tibi mittit salutem, Mullerus vero etiam hanc rudi, ut dici solet, penicillo, scilicet sine omnibus instrumentis factam & observationem & delineationem. Cometam non occidisse, Italis Clarissimi Bullialdi nostri literae indicant. Credimus & Te continuum ejus cursum observasse. Qua de re abs Te doceri cupimus; nempe, ut Phocylides monet, (d) Obseruationes varius ad se alium ad missas affert, (e) Sud apistolas operi nnon esse inserendas conser, Sententiam Gaerichanam improbat. Hevelius observationem & judicium de vero Cometa Auctori mittit. (a) Cometa Ver Ab Hevelis auservatus, Alium esse abt hyemali probat. Eift hneruus Cumeram vernum eva dam cum hyemali esse putat. Silent inan amici occupa ti aequo ser aminio. Kirstentus, M, Ru & Huswedelitus in demo Auctoris arUI Coniuta observant. Observatis Mallerita Cometae verni in domo Auctoris factn, Artifici in sua arte credendum est. Hevelinnis meritis debi tum restimo nium datur. Ejus Prodrantus Camericius & Cameragraplia exspectatur, & commendatur. Auctor bene volentiam es ficiosam erg Hevelium te statur Armicum instar thesaur

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
