# Theatrum cometicum 371.5-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 371.5 to 371.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/371.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/371.5

Sed his Reginae suorum elementer miserentis, & rectores populorum pastores in tondendis, non lupos in deglubendis ovibus, imitari debere prudenter judicantis beneficio minutis, mox regno reddita quies. Eodem anno bellum Belgae, ut ad hos paullùm revertar, domi ab excessu Requesenii habuêre. Sed ecce aliud quàm Cometa ejus portentum imò caussa! Etenim populus (verba sunt Stradae) ab Hispano Rectore liber, novam in eisdem Senatoribus personam non agnoscebat: aut potius divisam in multos diminutamque potentiam non magnoperè formidabat. Et Nobilitas imperium suorum, uti parium, contemptim habebat, eorum mandatis plerumque discordibus facilè elusis. Pluribus dehinc haec describit, in discordiam Senatorum quorundam Hispanis offensorum atque ultionem meditantium, & libertatis patriae vindicandae studio populum ad se trahentium, tùm in seditionem Hispani militis, quae quarta fuit, stipendiis Germano militi, se praeterito, numeratis, mala haec conjiciens (al. Hinc foederis Gandavensis (e) dominationi Hispanicae oppositi initia, progressus & exitum adventu Joannis Austriaci, dimissis ab hoc Hispanis, & pace perpetuâ (in speciem tamen (f), ut mox res docuit sancitâ, pro tempore laetum exponit. His, praeter inveteratum Hispanorum odium (g), quod Belgae patratis ab his sceleribus irritati induerant, quod addam habeo nihil, nisi quod tantum libertatis hîc parandae, quantum dominationis illic recuperandae cupido indies creverit, ut ita mutua odia magis magisque aucta, diuturnum & difficile bellum omni caelesti face certius portenderent. Sed ad res patrias venio. Has enim Eckstor(b) Vide Reidan. ad 1576. Grot. ann. 2. p. 64. (a) Reidan Annal. 1. Grot. ann. 2. p. 63. (e) Vide Reidan. ann. I 1 fine. Grot. Ann. 2. pag. 68. (d) Vide Reidan. Annal. 2. initio (f) Reidan. & (g) Reidan. ibid. Grot. Annal. 1. & 2. passim. Grot. Ann. 2. ille sub initio, hîc sub sine. mius Cometae nostro subjecit. Has difficultate quadam & metu periculis inge & motu Gedanensis belli mirâ Stephani non tantum industriâ & virtute, sed & felicitate compositi, ex diversis partium studiis electione non caruisse, fateor.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
