Latin
373.1 to 373.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 373.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Licet enim haec anno proximo evenerint, Cometae tamen apparitionem praecesserunt. (a) Bunting. 3. part. Chron. &in Chronolog. ad 1575. CCCXCII. Anno Christi MDLXXVII. 3. Cometa Id. Novembr. in latitudine Meridionali conspectus, inferiore ex parte in speciem barbae jubam extendens, duransque usque ad ipsas Idus Jantarii anni sequentis, in Pegaso tandem disparens. Fabricius. Anno Christi 1577. 12. Novembr. Cometa Anspachii tunc temporis apparuit, quando Sol primum gradum Sagittarii, quem quoque supra Zodiacum in signo Capricorni propè Saturnum, qui tunc 10. gr. Capricorni occupavit, versus Aequinoctialem secuta est, caudam per cornua Capricorni versus Solis ortum brumalem, in medio autem curvatam quasi versus Meridiem dirigens: praeterea motus quoque ipsius versus ortum aestualem &Septentrionem per Capricornum &Aquarium usque in 12. gr. &15. gr. Piscium sese extendit. Cumque per duos menses flagrasset, circa medium Januarium evanuit. Hunc paulò post, anno videlicet septimo, Coloniensis seditio est secuta. Tum disceptatum tunc temporis fuit de Episcopi novi electione, seminaque discordiarum magna posita sunt, quae anno 4. paullulùm repullulare coeperunt; septimo autem anno bellum manifestum per illos ortum est, in quorum genesi positus Planetarum idem fuit, in eodemque loco situs, in quo Cometa in principio videlicet in signo Capricorni apparit. Inde quoque experientiâ compertum est, quòd illi, qui poli altitudinem 51. gr. habent (sub cujus altitudine Episcopatus Coloniensis situs est) Cometa cum signo Capricorni, quoties ortus est, horizon illorum circulo Cometae aequalis fuerit, quem per totum tempus quo per signa Capricorni, Agnarii &Piscium motum suum habuit, quando videlicet circulus per medias flammas Cometae ducitur. Quod indicium certissimum fuit effectus Cometae in dicta elevatione tales futuras esse (cui Coloniae &vicina loca quoque subjecta sunt) criticosque annos, videlicet 1583 &1584. certò sequi, sicut etiam experientia postea docuit. Septimo enim anno post apparitionem Cometae Princeps Uraniae est interfectus. Rockenbachius.