# Theatrum cometicum 375.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 375.1 to 375.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/375.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/375.1

quid gaudia nostra moraris? Urge Opus; urget enim Te nostra exspectatio, nos taedium. Siderum Conditor & Rector Tibi propitius adsit, ut mirabilia ejus opera oculos ad videndum habentibus exhibeas, & caelum spirantes sperantesque animas ad verum ejus cultum excites. Cum autem in postremis Tuis spem feceris plura Te nobis de novo Cometa scripturum fuisse, haec à Te exspectamus. Si tamen id Tibi per Tua assidua studia (scio enim Te perdium pernocemque Tua agere) facere licet. Cognoscere cumprimis aveo vel ex Te vel ex Clarissimo Büthnero, quae nunc ei de novo Cometa mens sit, vel demùm quae nunc animo sententia surgat. Video enim alios quoque Mathematicos idem cum eo sentire. Vale. Hamburgo Dantiscum die 25. Aprilis S. V. 1665. CP. En Tibi, Amplissime Heveli! quae de novo Cometa Hafnia accepi scitu digna. Accepi etiam hodie Clarissimum Concium, Mathematicum Re riomontanum, itidem asserere hunc Cometam eundem esse cum priori, quod Tu me melius scies. Clarissimus Abrahamus de Grau, Prof. Franequer. in suis d. 15. hujus mensis datis literis, hodie mihi redditis, apertè non decidit hanc quaestionem. Vocat tamen novum Cometam, qui sibi primùm die 16. 26. Martii visus sit, procedens è Pegaso versus Caput Andromedae. At verò celeberrimus quidam Mathematicus die 3. 13. hujus mensis scribit tunc Cometam in Pegasc extitisse. Sed cur ego noctuas Athenas mitto? nempe ut Tibi probem integram meam fidem, sinceritatem & benè de Te merendi voluntatem. Vale diu & feliciter. Gedano Hamburgum die 13 Maji 1665. TActenus nulla potior mihi fuit cura, quàm ut Tuo aliorumque Clarissi morum Virorum desiderio satisfacerem, promissumque solverem, conscribendo nimirum & edendo Prodromo nostro Cometae antecedentis: jam vero opusculo illo ad binas Tuas multo mihi gratissimas respondeo, Prodromumque etiam ipsum Cometicum simul hisce, & quidem per tabellarium ordinarium, quò eò citiùs illius Te redderem participem, Tuis subjicio oculis.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
