# Theatrum cometicum 377.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 377.1 to 377.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/377.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/377.1-2

Habuit verò illud praeter Cometam certius portentum, denegatum Regi Stephano in spem gratiae Maximiliani obsequium (a), hostis contemtus & considentia victoriam praecipiens. Hoc quoque anno (b) Joannes Austriacus edicto pacis perpetuo, ut vocarunt, quod tamen vix annum erat, totus intendit, ad quam conciliandam Elifabeta omni studio incubuit. Ille Scotae captivae nuptias ambivit, regnum Angliae hâc ratione appetens. Verum illud pacis edictum perpetuum, Guilhelmus Arausionensis perpetuò ex animo damnavit (c), & Elifabetam, ut animum ab ea detorqueret, ob Austriaci studia ad ambiendam Scotam captivam, & appetendam non tantùm Scotiam, sed & Angliam simul conversa promovit. Sed & aliundè (a) perspecto Austriaci animo ad bello aggrediendos Ordines promto, edictum illud pacis in bellum vertit. Haec Elifabetam ad ineundum cum Belgicae Ordinibus foedus permovêre. Atque haec erant resumti belli portenta, hae caussae, quas & Strada commonstrat, ut nequicquam Cometae illud imputet. Et Cometes quidem, inquit (e), qui per eos dies adeò ferali effulsit aspectu, ut ullum eo minaciorem ad illud usque tempus illuxisse dissererent Mathematici, belli signum in caelo clatum, pronis jam ad bellum animis creditus est. Foederatam Belgicam Anglae foedus magnoperè exhilaravit, sicut Regiam militis Hispani discessus (f), isque, seditione in herbis oppressa pacatus: Exhilaraverat antea Belgicam Regalem, & Joannis Austriaci novi Rectoris non tantùm ingressus Bruxellas, sed & benignitas & initium imperii magnam laetitiam secum ferens. Haec tamen omnia mox, ut sunt cuncta humana vicissitudinis plena, in odium Belgis non bona secum fide (g) agi querentibus, versa, & Cometae nostri apparitionem praecedentia, non parum laetis (b) Foederatorum in Brabantia (quae Arausionensem in Protectorem, veteri vocabulo Ruartem dictum, susceperat) non sinè adversorum tamen misturâ, successibus campum aperuêre, Matthiâ Austriaco per Arschotanum ad obumbrandam (i) Arausionensis gloriam advocato Belgicam Regiam summi praefecti, Arausionensi autem Legati nomine gubernante, quorum & Patrum auctoritate tolerantiam & libertatem lacram tunc (k) sancitam fuisse invenio.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
