# Theatrum cometicum 378.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 378.5 to 378.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/378.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/378.5

hîc iterum raptim observatus est ob inconstantiam aurae, circa sextam cum cauda majore quàm nuper, qui vibrabatur usque ad stellas conjunctiores in armo Tauri, eratque corpus Cometae in medio 4. stellarum in capi te Ceti, quae faciunt quasi Rhomboidem hora 7. elevabatur Cometa gr. 42. 12. Oculus Tauri 49. à quo videbatur distare grad. 32. à Regel 43. Leodio sic scriptum est: Visus est Cometa in capite Ceti inter oculum & stel lam in capillamento: cauda erat protensa versus duas australes in sectione Tauri Propter intercurrentes nubes non potuit undequaque exacta fieri observatio, per lucida tamen intervalla aliqua observata sunt. Distabat Cometa ab oculo Taun gr. 29. m. 23. hora 6. & 1/2 sinister pes Orionis, os Ceti & Cometa videbantur esse in eadem linea recta. Distabat à pede Orionis gr. 41. m. 50. hora 9. & 1/2 ab oculo Tauri gr. 29. 28. min. Nec plura Leodio accepimus. Die 8. Jan. vesperi statim visus est, atque aliae stellae prodierunt, & paulò post elevabatur gr. 43. 45. min. Oculus Tauri 36. circiter quia nubecula inter capiendam altitud. intercurrit. Hora 9. elevabatur Cometa grad. 37. 45. Oculus Tauri 55. gr. distabat Cometa à Regel gr. 47. Cauda erat longa 22. circiter grad. hora 12. & 1/2, occumbebat iisdem stellis quibus conjunctior erat, sed intra vapores, in quibus evanescebat. Die 12. Jan.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
