Latin
379.1 to 379.3
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 379.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
erat in pedibus Arietis, nam cornu Arietis &occidentalior supra lineam Aequinoctialem post lucidiorem Ceti cum tribus Stellis, quae sunt in cain eadem linea recta versus eclipticam, &Cometa, ferè faciebant unam lineam rectam, Cometa tamen plus declinabat ad Occidentem. Elevabatur grad. 47. distabat ab oculo Tauri gr. 35. 3. ab humero Orientaliore Orionis gr. 36. 36. à Lucida Ceti gr. 14. Die 14. Jan. fuit in ipsa quasi ecliptica, distabat à lucidiore Ceti gr. 16. min. 10. ab oculo Tauri gr. 35. 26. qui elevabatur gr. 43. 36. distabat à Lucida in capite Arietis gr. 12, 15'. elevabatur Cometa gr. 49. 33. Deinceps tardissimè progressus est, &haesit inter Arietem &Linum piscium, nec ulterius aliquid observatum est cum aliqua cura. Visus adhuc est 5. Febr. sed valdè obscurè, deinceps fuit turbidum caelum usque huc ad 11. Febr. quo haec scribo, exspectans vicissim aliquid notabilioris Observationis. Addo Observationum quasi compendium, ut obiter calculavi &correxi 22. Decemb. hora 4. matutina longitudo fuit 27. gr. m. latit. australis 31. gr. decl. austr. 2727. horâ 2. matut. longit. 2. gr. 1. Latit. 43. 46. Decl. 29. gr. 30. Decemb. circa 10. vespert. longit. gr. 13. 11 Latit. 40 36. Declin. 18'. 31. Dec. vesperi long. 0. 11 latit. 35. decl. 13. 30. min. 1. Jan. Longit. 26. 18. Latit. 30'. Decl. 10. gr. 3. Jan. vesperi longit. 15. gr. 8. Latit. 19. declin. austr. 2. gr. 30. min. 5. Jan. hora 6. longit. 10. gr. 6. Latit. 12. 36. decl. Borea. 3. gr. 7. Jan. vesperi longit. 6. gr. B. Latit. 8 decl. Bor. 5. 36. &c. Observationes Cometae conspicui mense Decemb. 1664. Parisiis à P. Petito Monluctano. DE novo Cometâ monito die 16. Decemb. &ad observationes parato, dieAbus 17, 18, 19. nubes obstiterunt: die verò 20. circa horam à media nocte quartam trans nubes illuxit aliquantulum, nilque aliud ex eo profeci, quàm certiorari insolens aliquid in ea parte caeli natum esse, in qua nullae stellae tantae magnitudinis essent, quae albedinem, quam intuebar, possent efficere. Die verò 214, circa eandem horam mihi visus est Cometa caudatus in meridiano, altus circiter 12. gradus distans ab Arcturo quasi 63. &à Procyone 64. gr.