# Theatrum cometicum 382.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 382.1 to 382.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/382.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/382.1-2

satis liberaliter producit, licet ille aliquot Cometas intermedios ponat. Sed placuit ei ex mente Astrologorum Διαφυλάττειν τῶν θέσν de conjunctionibus & viribus siderum humano generi infestis. Ego, ut ex animo quod sentio dicam, sidera Dei Opt. Max. beneficio servire non saevire arbitror. Sed ad eventus Cometae nostri progrediamur. Intelligo ei proximos: tantò magis quod post 18. menses visuri simus novum Cometem. Galliae res hâc tempestate, licet suspicionibus & molitionibus laboraret (b), pace tamen gaudebat. Nam sacri illius Guisiorum foederis ad Peronam 1576 initi primordia supra vidimus nullo jure hùc translata, ut & alia, quae infra ad proximos Cometas videbimus. Idem temporis felici Francisci Draci, qui postquam anno 1577. (c) die 13. Decemb. ex Anglia solvit, transito Magellani freto, & nova Albione detectâ, inter haec opimâ Hispanorum praedâ potitus, postquam totum orbem tribus annis uno mense & paucis diebus minus circumnavigasset, 3. Novemb. 1580. revertit. Quae res quàm publicè & privatim laeta & utilis fuerit, Camdenus pluribus enarrat. Idem hoc anno seditionem Hybernicam compressam, proximo conjurationem Anglicam ab Edmundo Campiano & aliis sociis factam, aliaque laeta & tristia enumerat. Sed relictâ Britanniâ in Belgicam transfreto, & singulare illud vicissitudinis rerum theatrum conscendo. Adventus Andini Britanniae & Belgicae laetus, licet nec ibi Reginae, nec hîc firmo imperio potiretur, fuit. Hâc tempestate Alexander, divisum & malè, ut fit, concors cum matre Margarita imperium in Belgio obtinens, septem sive octo Provincias (d), praeter urbes in Brabantia aut obsidione domitas, aut officiis & curâ ad obsequium traductas, numeravit, & à Rege plenam administrationem rerum, quae consortem, ut & matrimonium, ferre nescit, recepit. Arausionensi tunc & Ordinibus feliciter rem gessisse Strada (e) fatetur, quòd & loca quaedam in manus eorum devenerint, & novae defectiones Primorum indies augerentur. Cum autem fatetur facta haec Rege novis imperiis Lusitaniae intento, ac vetera securius posthabente & gravi morbo conflictato, indubitata horum portenta indicat, praesertim si his & odium illud Hispanorum inveteratum & sacrae persecutionis saevitiem & pecuniae, nervi rerum gerendarum, defectum addas. Res inde Hispanorum laetas, victoriam nempe Hardembergensem, solutam Groningae obsidionem, Bouchemii & Nivellae Tornacique deditionem, Condaei occupationem, Bredae expugnationem aliaque enumerat. Non diffitetur tamen inter haec & Andinum & Arausionensem ad Cameracum & aliàs rem feliciter pro sua parte gessisse.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
