Latin
382.5 to 382.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 382.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
à Lucida Arici 19 6. Cauda nonnihil jam imminuta sese extendit adhuc quasi parallelè Edpticae, nonnihil tamen versus Aequatorem declinando, id quod posterioribus diebus semper fuit magis &magis observare. Extendit se autem ad 11 usque ad initium pedum Tauri, usque ad duas illas valdè sibi vicinas quartae magni tudinis, quae inter oculum Tauri &Lucidam Ceti interjacent, ita tamen, u huic viciniores absint tantùm 8 16. ab oculo verò Tauri gradibus ferè 18. Dein ceps a. m. nocte Cometa observatus non multùm incursu suo accelerare visus, &denique cum iisdem stellis fixis paulò post horam primam noctis occubuisse deprehensus est. Unde ingens ejus hoc tempore altitudo, &super aëream regionem elevatio non obscurè colligitur. Horâ 7. 15. rursus dum Cometa Meridianum transiret, ejus altitudo accuratè &tertiò iterata deprehensa 46 51. Distantia ejus à Lucida Ceti 7 1/2, à stella vero quartae magnitudinis, quae in rictu adhuc supra lucidam 5 elevata est, &ad quam caudam Cometa projecit fuit 6 16. Cauda Cometae fuit tantùm o 16. promovit Cometa valdè tardè in cursu suo intra diem tantùm duos gradus.