# Theatrum cometicum 385-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, REGNI AC TRIUMPHI NOMEN ET OMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/385-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/385-2

REGNI AC TRIUMPHI NOMEN ET OMEN. Sarissae, quae ternae transversae gentilitium Sariorum Zamoisciorum insigne est, inscriptione tali praefulgebant RECTIS BELLI PACISQUE CONSILIIS. arcus autem triumphalis isthâc: STEPHANO REGI POLONIAE, M. D. LITHUANIAE, MOSCOVITICO VICTORI, TRIUMPHATORI, POLOTIA LIVONIAQUE RECEPTIS ET LITHUANIAE FINIBUS PROLATIS S. P. Q. P. Ad dextram addita erant: MAGNANIMITATE ET CLEMENTIA: ad sinistram: NIL PROCRASTINANDO. Eodem anno Ludovicus Elector Palatinus Annam Frisiam, Gustavi Sueci Neptem, Fridericus Guilhelmus Saxo Sophiam Wirtembergicam, Guilhelmus ille Arausionensis Ludovicam Clarissimi illius Colinii Archithalassi Galliae filiam, Comitis Telinii unà cum socero in strage Parisina caesi relictam viduam, in uxorem accepit. Vitae verò initium, Maximilianus Ernestus Austriacus; Christianus 2. Elector Saxo; Joannes Holsatus, Joachimus Ernestus, & Joachimus ac Ernestus Brandenburg. Ludovicus Finlandus, Joannes Brunsuicensis, Georgius Fridericus Wirtembergensis, Eleonora Brandenburgica & Anna Hessa fecit. Hos anno proximo Joannes Palatinus, Joannis Casimiri, qui Serenissimi Sueciae Regis nunc viventis avus fuit, frater, suo tempore Administrator Electoratûs & Vicarius Imperii factus, Henricus Fridericus Arausionensis, Celsissimi Guilhelmi Principis Arausionensis ad laudem & patriae tutelam succrescentis avus, Princeps, ut paulò post videbimus, rebus gestis Clarissimus, Albertus Bavarus, proximè demortui Serenissimi Electoris Maximiliani frater, Franciscus Julius Saxo Lauenburgicus, Philippus Holsatus, Margarita Austriaca Regina Hispaniae aliique Principes secuti sunt. Tot natalibus tantorum Principum laetum illud biennium fuit, ne quae bello ab Hispano, in recuperandis insulis Flandricis (quae vulgo Azores) inter Europam & Americam mediis, in Oceano Septentrionali natantibus, vel etiam pace in creando Philippo 3. Hispaniarum Principe, tùm à Rudolpho Caesare in pace Turcica proroganda gesta, commemorem. Nili quòd hic adnectendae mihi sint res laetae proximo anno antè Cometae apparitionem gestae. Joannes nempe Suecus Guillam, Joannis Blelkii, Viri ex praecipua nobilitate, Henricus Julius Brunsuicensis Dorotheam, Saxon. Electoris Augusti filiam, Ludovicus Wirtembergicus, Ursulam Palatinam, Joannes Guilhelmus Clivensis Jacobam Badensem, Carolus Olsnensis Elifabetam Magdalenam Lignicensem, uxorem, vivendi verò initium Joannes Georgius Elector Saxoniae, Serenissimi Electoris viventis Pater, Fridericus Casimirus Palatinus, Fridericus Hessus, accepit. CCCC. Anno Christi 1585. Cometa 9. Octobris in 15. Piscium versus meridiem ab Ecliptica per 13 grad discedens apparuit. Inde progrediens secundum Signorum seriem celeberrimo motu per signa Arietis & Tauri cursum suum habuit ita, ut 2 Novembr. per Aequinoctialem & Zodiacum versus Septentrionalem ascendens ad Ecliptica 7. gr. in 10. gr. Tauri; 10 Novembris autem à principio Geminorum non procul abfuerit, ubi postquam motu tardiori progressus est, 16 Novemb. tandem evanuit. Efectum hujus Cometae bellum Argentoratense fuisse, propter electionem Episcopi, Astronomi prognosticarunt, sicut res ipsa locuta est, utpote quòd Episcopatus Argentoratensis sub elevatione poli 49 gr sit situs, in qua Cometa in Oriente positus in globo caelesti, indicat arcum quem motu suo toto tempore à 15. gr. Piscium usque ad 10. gr. Tauri confecit. Deinde dissensiones (Cec 3.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
