# Theatrum cometicum 387.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 387.1 to 387.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/387.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/387.1

Certius tamen nunc spero, proximè me fidem sibi factam promissi, quam religiose omnium hone statis ab omni aevo amantium more custodire, in parte officii pono, praestiturum juvante Deo. Interim haec pauca accipe, quae nupera mea vota de exemplaribus Tuarum observationum Prodromo Cometico insertarum tot quot libri mei exemplaria imprimentur, (siquidem id sine Tuo incommodo fieri possit) mihi largiendis, & aere meo comparandis in memoriam revocabunt. Haec etiam tibi indicabunt, * me jam heri cuidam amicorum bonam libri mei partem, quae introitum operis & vagas de Cometis hinc inde allatas narratiunculas continet, in Hollandiam deferendam, per Dei gratiam, tradidisse. ¶ Id enim Amici à me adhuc reluctante, & opus saltem ad mensem unum atque alterum dilaturo ardentibus & validis precibus extorserunt. Jam Communicationes illae ex ordine sequantur necesse est. His omnibus Tua communicatione inter primas positâ, insigne ornamentum Tui Clar. nominis splendor conciliavit. * Fac itaque ne diu vota nostra moreris. Exemplaribus illarum Observationum non tàm citò indigeo, dummodò mihi Tua voluntas quamprimum sit perspecta. Iconismi etenim illi, etiam postquam exemplaria, de quorum numero necdum quicquam decrevi (hîc nempe in ponendis illorum rationibus rerum quoquè mearum rationes mihi erunt advocandae in consilium) fuerint perfecta, imprimi, saltem iis, ubi praesto fuerint adjungi facilè poterunt. Ego autem breviusculas notas numeros iconismorum explicantes, & Tecum brevi communicandas, adjiciam: quandoquidem mihi pro singulari Tua humanitate, ea quae mihi placuerint, ex opere Tuo excerpere & meo inserere integrum esse voluisti. Clarissimis Viris Huswedelio & Mullero, nec non egregiè docto Viro Juveni Henrico Syvero, Mathematicarum sed & aliarum Philosophicarum disciplinarum, Tuique nominis Illustrissimi cultori eximio, his diebus adfui, cumque illis de Prodromo Cometae nuperrimi Cometographiae praemittendo contuli. Consentiunt Clarissimo Kirstenio, & exoptant, quamprimùm Prodromum illum videre, Caeterum Mullerus iterum iterumque gratiis Tibi de munere Prodromi Tui actis, & plurimâ salute adscriptâ * petiit à me, ut Te consulerem, annon p. 7. lin. 18. pro conjunctione Solis oppositio substitui debeat, cujus ibid. lin. 9. & p. 6. lin. 19 fecisti mentionem?

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
