Latin
387.5 to 387.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 387.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quaesivi hac occasione paulò post ex Syvero, annon ibi putaret aliquid esse mutandum? Idem planè ad hoc respondit, de quo me Mullerus monuit. Percepi autem illos velle de nonnullis Te consulere. Hoc enim Tibi fore gratum literis Tuis indicibus affirmavi. Quod reliquum est, en Tibi nuncium ab Illustrissimo Rautensteinio nostro ad me de novo Cometa die 22. Maji viso, nudius tertius perlatum. De quo quae sit Tua sententia, verbo haud gravatim mone. Clarissimo Büthnero plurimam salutem adscribo &impertio, ac de literis non minus à docta, quàm amica manu die 17. 27. Maji datis, ad quas nunc respondere non possum, sed nec tàm citô, tot aliis laboribus praegravatus potero, maximas gratias ago, meaque promta defero obsequia. Vale Illustrissimum caeli Astronomici sydus in annos quàm plurimos, &radiis Tuae scientiae tenebras caelo Astronomico hîc illic incubantes feliciter discute, mihique &meis studiis constanter fave Hamburgo Dantiscum die 5. Junii Gregor. 1665. I quis, felici gravissimarum &gratissimarum simul rerum peritiâ praestans &laude humanitatis, omnibus parentis, adque praestanda grata officia pro nae inclytus, multorum etiam longè dissitorum importunam in difficilioribus quaestionibus resolvendis, &solida rerum cognitione impertienda diligentiam experiatur necesse est: Tu certe es, cui consentiens Virorum Doctissimorum vox praestantissimam rei Astronomicae tribuit scientiam. *O quam multum heri ClarissiRemissum AI VII bamus habent, rumquium salutum ab haestis perupationibus. Promissa praesin.