# Theatrum cometicum 387.5-2-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 387.5 to 387.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/387.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/387.5-2

, Slikenburgum, Oldemarcam, Axelam (q) (quae victoria eò memorabilis quod Mauritio tanto dein Imperatori, ut Stradae (r) verbis utar, tunc primùm in aciem prodeunti, militare initiamentum fuit simul & specimen, consilio illam ac stratagemate, quàm aperta vi dubiaque belli alea clariorem fore) Dosiburgum Zutphaniae Castrum, aliaque loca, praecipue verò Delam Insulam in potestatem suam redegêre. Neque vel illis ad Amerongam, Lovenstenium aggerem, Boxumum ipsamque Palatam (cui ab eventu Victoriae (f) nomen inditum) vel his ad Ostendam & Zutphaniam, aliasque incruenta victoria fuit. Sed ut haec curatius à Reidano, Strada, Grotio aliisque Scriproribus literis mandata suo loco linquamus, paucis laeta, saltim ambigua & mista utriusque partis memorabo. Auspicante anno, quo Cometa apparuit, transactum inter Gallum & Belgarum Oratores de conditionibus, quibus imperium ei deferebatur, erat. Nec res mutuâ laetitiâ, at verò successu (t) caruit. Hispanus nempe rem expeditâ virtute in Belgio gerebat. Imò ad sua toto pectore incumbere non contentus, alienis etiam operam dedit. Gallicas enim res, postquam à Guisiis foederis Sacri caput constitutus est, interpellavit. Ita Gallus suis domi forisque tuendis intentus, (d) Serres ab Anno 1585 ad 1589. (c) Serres in Henrico 3. ad 1585. (a) Ibid. (h. Reidan. ad 1585. (i) Id. & Strada ad 1586. (1, Reidan. ad 1585. Gromann 5. p. 129. (m) Camdenus. Reidanus & (n) Reidanus & Strada ad 1587. (a) Strada ibid. (p) Reidanus & Strada ad 1586. Grot ann. 5. p. 135. (q) Camden. ad 1586. (r) Lib. 8. Grotius Annal. 5. pag. 135. Strada ad ann. 1585. (5) Strada ibid. (t) Vide Camden. ad ann. 1585. pag. 409. aliena curare non potuit, Belgarum verò res, sublato Arausionensi, velut custode remoto, variè socordiâ, proditione, defectione & discordia agitatae.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
