Latin
389.6 to 389.8
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 389.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
His quippe omnia Hispanorum de pace Colloquia suspecta erant, etsi Regina Britanniae multum fidei eis tribueret, ita ut parùm abfuerit, quin, ni Belgae Parmensis conatus stitissent, praesenti periculo involveretur. Isti verò tantae victoriae fructum &laetitiam ingentem magis aequam fidamque Britannorum, communis hostis potentiâ impetitorum, societatem tulerunt: sed &totius expeditionis, quae fluctuante domesticis dissidiis, partium praecipuè Licestrianarum, re Batava Hispani potentiam aliorsum vertit. Elisabeta tunc maximo defuncta periculo inter laetos triumphos, pietatis &grati animi memor, gratiarum actiones publicas Deo decernit. Classis Hispanicae cladem &ponè Bergas ad Zomam (n) stragem ex insidiis in Parmensis copiis editam, Bonnae anno proximo decurrente expugnatae (o) recuperatio (quanquam nec haec tristitiae expers, strenuo &celebri duce Tassio (cui familiae literarii commercii per tabellarios &cursores dispositos commodissimâ ratione colendi, inventum humanae societati utilissimum, debemus grati! rapto temperavit. Tum verò &Wachtendonchae, Gertrudis bergae (p) &Hedelae deditio. De cujus tamen laetitia utrobique turbae militares non parum decerpserant. Hanc anno proximo (erat à parta salutem octogesimus nonus supra sesqui millesimum Blienbechae, tandem Bercae deditio [q), Noviomagi defensio: haec autem prospera Cry (b) Strada ad 1588. initio. Confer. Reidan. l. 8. pag. 170. [c] Grot. [a] Reidan. ! 6. sub sin. Strada ad 1587.