# Theatrum cometicum 39.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 39.1 to 39.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/39.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/39.1

Ego tamen puto me non immeritò morum commendandorum & officiorum, oblivioni magni ex parte traditorum in memoriam revocandorum causa, Cometam signum; praeconem, Concionatorem & consiliarium impropriè bona bonis, mala malis (praestat idem S. Scriptura consiliario comparata) sicut his & illis in orbe extituris, ita utraque certò ex divina ordinatione secutura, denunciantem in theatrum produxisse. Videbar autem mihi meritò me laetorum significationem illis opponere, qui sola tristia Cometis imputant. Adhaec occasionem sumsi componendae historiae monitis Politicis & Ethicis, aliisque utriusque philosophiae particulis refertae. Hic primum spero me Tuo Opponenti satisfacturum esse: tùm & illic signa me ostendere impropriè & ex mente Ethices dicta: tum etiam docere me bona semper evenire bonis, cum & mala eis vertant in bonum, mala contra malis, cum & bona abusu vertant eis in malum. Tam tristium quàm laetorum exempla, & quae huc pertinent, per prolepsin à me allata, licet Cometomantes, qui dicuntur, solo probandi onere urgere, ut prudenter, judicas, potuissem. Porrò non puto operosè mihi probandum esse Cometam bonitatis morum comendandae gratiâ signum impropriè dictum & Ethicum in theatrum produci à me potuisse. Constat enim omnia in hunc finem, ut significent ac praedicent Dei infinitam potentiam, bonitatem aliasque ejus virtutes & hominis debitam obedientiam, à Deo dari: tantò vero magis haec rariora & magis illustria phoenomena, quibus communiter cuncta mala adscribuntur. Astrologi enumeratione eventuum felicium Cometas sequentium satis refelluntur. Nam si eis tristes ideò meritò imputare se credant, quòd eos sequuntur, pari jure laetos eis imputandos esse concedant, oportet. Quòd si generali divinâ voluntate Cometas aliquid significare concedant, (quòd certè nemo puto nisi qui & providentiam negaverit) per eosd. non tantùm mala malis, sed & bona bonis à Deo tàm illa minante, quam haec promittente, & semper, ubique ac per omnia homines officii admonente, denunciari fateantur necesse est. Integra enim providentia & justitia Dei hoc ut credamus, postulat. Idcirco divina oracula nobis & bonitatem & severitatem, misericordiam & judicium Dei simul ob oculos ponunt. Tu vis speciali Dei voluntate id fieri. Hoc etiam verum est.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
