# Theatrum cometicum 39.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 39.5 to 39.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/39.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/39.5

Nam qui cuncta, idem & singula voluntate, dispositione liberâ, sapientiâ & justitiâ suâ curat: dirigit. Sed cum & nil frustra faciat, velit autem ac intendat bonum (quale certè est omnibus statutis & operibus suis bonos & malos officii admonere) hanc justitiam & φιλανθρωπίαν Cometarum exhibitione testari ab Ethico dicendus est. Adhaec Cometae sunt specialia phoenomena, quae caeteris longe multis partibus praestant. Quod si tamen Cometomantes non aliter quàm ex consequenti Cometas mala speciali Dei voluntate nuntiare contendant, idem juris mihi, praesertim impropriam significationem urgenti, parant, ut eadem voluntate bona secutura nunciari bonis (cuncta enim à Deo bonis & malis dantur) colligam. Et si ex quolibet opere Dei virtutes tanti Artificis & Rectori contemplandi occasio & incitamentum sumi potest, multò magis ex rariori & illustriori ac maxime diuturno inter temporaria phoenomena phoenomeno, & cui consensus gentium tot mala imputat. Ideò per me licet, urgeat Tuus opponens speciali Dei voluntate per Cometas bona bonis, mala malis nunciari. Probare id nititur Doctissimus Vendelinus, ut nosti ex Habac. 3. Joannes Sculerus in erudita de Cometis Disquisitione, Cometas ad ostenta, prodigia, & signa in SS. LL. refert. Atqui haec bona bonis, mala malis ferunt. Ideò is ipse Auctor lectu dignissimus & Tolossani dictum, Cometam aut magnum bonum aut magnum malum afferre mortalibus ex Reckermano adfert, & bona quoque Cometis portendi, quatenus corruptio unius est generatio alterius, fatetur.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
