Latin
390
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 390-2
Unproofread scanNot analysed yet
diam ferè stellam trium informium ad mandibulam Ceti existentium. Versaba tur autem in 14. gr. 26. Tauri &Latit. Austr. 19. gr. Peregerat in suo itine ductu 12. gr. 36. Die 4. Januarii caliginosa nox nullas observationes dedit. Die 5. Januarii occidente Sole hora 4. 30. min. affulgente mandibula Ceti, s mul Cometam, quod ad popularem aspectum id temporis ab inferiore pan dictae stellae 36. remotum occidentem versus conspeximus. Horâ 6 &7. ante quam Luna oriretur, Caput, licet ex parte imminutum, perquam tamen er conspicuum, nec non cauda ad 14. gr. excurrens, praesertim circa eductionem notabili lumine ac densitate, quali vix hactenus unquam gaudebat. Extende batur autem ipsa coma quod ad directionem ad 4. in clypeo Orionis. Nudei verò illius clarioris vix vestigium amplius supererat, ut sub Numero 11. fig. A delineavimus. Circa horam 9. mandibula Ceti, Cometa &illa in ore Ceti sub linea ferè recta conspecta est: eratque Longitudo phoenomeni 8. gr. 46. Tau Latit. Austr. 13. Asc. Rect. 40. gr. 26. Decl. 2. gr. 26. Boreal. Motus verò pro prius à die 3. ad 5. 8. gr. 26. &altitudo Meridiana 38. gr. 8. 45'. observati . POIBIIILIV est. Die 6. Jan. ab hora 6. ad 11. vespertinam, Caput Cometae probè adhuc luc dum colore subargenteo 8. duntaxat apparuit. Nuclei interiores materiaqu dissolvi deprehendebantur. Quod ad situm, constituit Cometa eo tempor cum mandibula Ceti &illa in ore triangulum propemodum aequilaterum. Cau da 15 gr. egregiè clara decurrens inter stellas in pede &paleari Tauri, ad de xtrum scilicet genu, nonnunquam quasi scintillabat fluctuabatque, ac si per in tervallum comprimeretur, rursus dilataretur, novosque veluti radios vibrare ac evomeret. Cometa ipse versabatur in long. 7. gr. Tauri, &latit. 10. gr. 36. Austr. existente. Ascens. rect. 38. gr. &Declin. 4. gr. 4'. Boreal. Peregit itaque uino die 3 gr. in suo tramite, sub latitudine Meridiana 39. gr. 41. Die 7. Jan. paulò post horam 4. vespertinam Cometam vidimus capite decrescente, nihilo tamen minus abundè claro, coloris argentei &albicantis: quin etiam nucleis in languidiorem quasi massam coëuntibus: sicuti sub Numero 13. delineatus est. Coma insigniter longa 13. gr. &Lata minimùm 2. gr. &liu projecta est ad stellam, quae sequitur tertiam in armo Tauri. Longitudo autem Cometae detecta est in 5. gr. 36. Tauri. Latitudo Australis 8. gr. 36. Ascens rect. 35. gr. 36. Declin. Boreal. 5. gr. 23. atque altit. Merid. 40. gr. 59. 4. Die 8. Jan. Nubila caelum totum subtexerant, Die vero 9. Jan. hora 6. vespertina caput phoenomeni ferè in pristino deprehendimus statum, nec non caudam, nisi quòd aliquanto longior 15. gr. excurreret ad secundam in armo Tauri, occupabat Longit. 2. 56. Tauri, Latit. 5. gr. 40. Austr. Austr. Asc. Rect. 32 gr. &Declin. 7 gr. 23. intervallo vero 2. dierum 3 gr emensus. Die 10 Jan. post 5. vespertinam observatus materiam interiorem capitis plus plusque dissolutam, prout sub Numero 15. adumbravimus. Caudam vero &rariorem &breviorem, 12 grad.