# Theatrum cometicum 391.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 391.1 to 391.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/391.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/391.1

Verbo: invidia & metus mortem ei accersivit, egregio documento nec terrarum Principes legi mortis & acerbis casuum exemtos esse, ideòque nec officii negligentes esse oportere. CCCCI. Anno Christi 1590. apparuit Cometa ille, de quo Tycho in epistolis à pag. 173. ad 182. visusque est à die 23. Februar stilo veteri ad 6 Martii: apparebat autem ab initio major, sed vix minutorum 3. ad caput Piscis Borei, in occidua caeli plaga, cauda graditum circiter 10. longa, & ad amussim in Solis oppositum versus Zenith directa. Motus in consequentia fuit signorum, adeoque concitatus, ut à die primo observationis ad secundum penè gradus S. confecerit, postea remissior, & in fine sesquigradum absolvens, designavitque exactè arcum circuli maximi, ex ratiociniis Tychonicis, & parallaxim nullam sensibilem habuit, ideoque supra Lunam fuit, si Tychoni credimus. Ricciolius. Plura apud Auctorem vide: qui infra (b) caudam ejus 10. grad. fuisse, dicit. Anno Christi 1590. ante festum S. Matthiae observatus est magnus Cometa. Hujus effectus Austria terrae motum, praecipuè verò S. Stephani turris Viennae, & aliis in locis, experta est, sicut D. Ehingerus in Cometarum historia memorat. Schorerus, Ec hunc à Schorero allegatum auctorem vidi unquam. Nullus praeterea auctorum, quos ad manum habeo, hunc Cometam adnotat. Ricciolius infra se eum in occidua caeli plaga ad caput Piscis Borei prope occasum aestivum spectari coepisse, vespere versus Andromedae pedes, ad pedes Cassiopeae evanuisse, acquisitâ in dies majori latitudine ac declinatione boreali, & diebus undecim [a] arcum grad. 42. 16. confecisse ac initio velociorem, sensim tardiorem [e] fuisse scribit. Caeterùm etsi nec hunc, nec proximis annis 1593, 1596 & 1597. visos Cometas suprâ aut infra Lunam fuisse demonstratum esse doceat (f), concludit tamen hunc nostrum supra Lunam fuisse. Nullos autem ei tribuit effectus. Res tamen ipsa testatur, sueto rerum ordine, laetos & tristes eventus Cometam secutos fuisse. Duos Pontifices Romanos Sixtum V. & Urbanum VII. Carolum illum felicissimum, Serenissimae Domûs Austriacae propagatorem, qui, raro exemplo, tres Reginas genuit, Jacobum Badensem aliosque nonnullos Principes debitum naturae persolvisse, hoc anno invenio.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
