Latin
392.1 to 392.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 392.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et, ut ad alia veniam, Turca sicut anno proximo cum Persa, ita hoc anno, Cometae natali, cum Polono pacem facit. Coloniensis quoque ditio hac tempestate piet recenti gaudebat. Bellum interim atrox inter Suecum &Moscum, Scythis ab illon auxilium adscitis, gestum est. Sed nec alibi res quietae fuêre. In Gallia praecipuè &Belgio, tùm in Croatia. De singulis pauca dicemus. Bella Gallis dominam negatae violata sacrorum libertas, quàm odio religionis invida Guisiorum ambium &foedus illud sacrum ante hunc Cometam, si vel nullus tunc in caelo visus fuisse, partendit &conflavit. Etsi verò Guisii foederis auctores è medio sublati fuerant, um tamen belli civilis fomenta &incentores deerant. Accendit Hispanum in aemulionem &partium studium apertâ vi armatum regni successio à morte Henrici Valesimultimi (a) ad Henricum Borboniorum primum legitimè translata, quòd is Protentium castra sequeretur. Cui ideò Guisiorum factio Hispanici auxilii certa, Carolus id vocabulum Decimum, Borboniâ pariter stirpe ortum Henrici patruum, senter Purpuratos Principes à Pontifice Romano adlectum, tunc vero à strage suma carceri mancipatum, opponere tentavit. Sed destituit injusta ausa speratus su Magni enim Henrici fortuna inimicos domi, hostes foris urgebat, licet Camlu duanus, &sanguinem fratrum Guisiorum, Henrici &Ludovici, &diademasum Carolo Borbonio vindicare contendens, rem acriter gesserit. Henricus enimum rabili ad Ivram victoriâ potitus rebelles &socios eorum Hispanos fregit. Carolumm ginario Rege inter haec è vivis excedente, Proceres Sacri foederis socii, qui nom aemulum Henrico opponere parabant, propter mutuam aemulationem frustra summ Nec enim fortuna Regi, nec Rex sibi defuit. Venientem cum copiis auxiliaribus mensem solâ armorum ostentatione submovit, &citrà pugnam victor evasit forum Ducis, qui tamen ab occupata miraculosa virtute &prosperitate Antverpiensiumu multum de fervore militari [c] remisisse, imò nuncium bellis (a) misisse judicatu Et anno quidem 1592.