Latin
393.1 to 393.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 393.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
42' sex scilicet diebus ferè tantum caeli spatium emensus, quantum praecedentibus 10. Atque ita motus diurnus ultimo observatus exstitit 21' cum die 4 Febr. tantùm 5' procederet. Respectu capitis erat pallidissimus: nihilominus 2' circiter in diametro, sed cauda prorsus exutus: prout sub schemate B. Numero 28 eum delineavimus A die 19 Febr. usque ad 7 Martii per nubes observare non licuit: hoc verò die vesperi horâ octavâ Cometam quidem omni diligentia inter astra quaesivimus, sed nullus amplius conspectus fuit. Haec sunt quaecunque hîc Dantisci, divinâ affulgente ope, de hoc Cometa observare nobis licuit: non quidem ipsae observationes sextante &quadrante Orichalcicis amplissimis debitâ sollicitudine &diligentiâ captae, quae ultra 450 excurrunt, atque in ipsam Cometographiam reservantur; sed ea solummodò ratione, quâ Cometae loca beneficio majoris globi, motumque proprium ex distantiis deduximus. Quae tamen nihilo seciùs, ut puto, satis sunt accurata; prout suo tempore calculus noster docebit. Haec ut facilius &certius comprehendere quivis possit ac contemplari, tramitem istum cursumque Cometae delineatum dedimus. Ubi notandum, quòd nudi isti circelli in orbita delineati loca Cometae ad eos dies, quibus hîc Gedani à nobis observari haud potuerunt, ad proportionis ductum motûs diurni, horam scilicet octavam cujusvis diei vespertinam referant: ut ita velocitas diversa &motûs decrementum, tùm ubi stationarius, simul directus fuerit, percipiatur. Dantisco Hamburgum die 2. Junii 1665. Xemplar Prodromi mei Cometici die 13. Maji transmissi Te recte accepisse laetor: non dubito quin nunc etiam reliqua exemplaria, quae amicis destinavi, acceperis. Rogo itaque ut quantocius illis Amicis honoratissimis opusculum illud transmittas, officiaque nostra porrò offeras, utinam ad gustum Clarissimorum illorum Virorum sit compositum: sed dubito. Nam fateor fe stinanti calamo ob angustiam temporis à me esse conscriptum, plurimaque leviter tantum modo esse attacta, quae fusiori dilucidatione opus alioquin habent Verùm quae hac vice lubens praeterii, volente Deo, Cometographia ipsa exhi bebit. *Eximio Domino Heinsio cumprimis multùm debeo pro benevolo illo erga me affectu, tùm quòd libellum Astrologicum de Cometa 1577. mihi communicare voluerit.