Latin
393.1 to 393.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 393.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Victor in Hollandiam reversus, ut verbis Grotianis (d) publicam illam laetitiam incomparabilem describam, egregia externas quoque apud gentes fama, quantis nemo unquam poptali gaudiis excipitur. Principum quondam res prosperas, ut jussi nec proprias sibi gratulabantur. Arausionensis ferè adversa tantum viderant. Etiam Licestrii tempora clades inter &discordias exacta. Nunc primùm fines armis propagatos: fluminibus undique validis munitum &oppidis imperium. Nec aliud duci quam laborem &gloriam posci: successus ad patriam pertinere. Cuncta haec, potentia hostilis bello Gallico distracta, Parmensis absentia [e] &res parùm prosperè illic, parùm fideliter, quod ad rem pecuniariam attinet, hîc gesta, portendit iis, quibus longa est prudentia futuri praescia. Sed jam res Britannicas paulùm inspiciamus. Elisabeta, quae pacem summam cogitationum semper, teste Camdeno [f), fecerat, ideòque belli curas nunquam abjecerat, ne ex improviso ab Hispano opprimeretur, primo vere militum delectus habuit, Gallum sacrorum &periculi societate sibi foederatum pecuniâ juvit. Ut vero tuendo (g), ita &ritè administrando tributis minutis &lenius exigendis, tùm firmandis Gallorum Belgarumque adversus hostis communis potentiam rebus, &colendae cum Scoto fidae paci dedita, hoc &Gallo in societatem Georgianae Periscelidis Equitum adlecto, pacem inter Polonos &Turcas, tùm inter hos &Principem Moldaviae firmavit. His ita anno nonagesimo supra millesimum quingentesimum actis, duobus proximis annis rem domi forisque pacis &belli artibus gessit, Academiam Dublini, quae est primaria Hyberniae urbs, erexit. Hic mihi appendicis loco adnectenda, quae anno proximo Cometae apparitionem antecesserunt. Nempe Fridericus IV. Elector Palatinus, Serenissimi Electoris hodierni avus, Ludovicam Julianam Arausionensem, Joannes Saxo-Winariensis Margaritam Anhaltinam connubio sibi junxit. Prioris Sponsae frater Mauritius iisdem diebus, quibus soror nuptias celebravit (erat 12. Junii dies Julianus) Gertrudisbergam (h) benè munitum oppidum &quod capi multum intererat, Nassaviorum possessionem pignoris jure, deditione occupavit. Juvat hîc audire Reidanum (i) Vossianum: Eodem die dum expugnatae Gertrudenberga gaudio universa trepidat Hollandia, laetissima nuncii adferebant, Fredericum Electorem, Comitemque Palatinum, Dillenburgi matrimonio sibi copulasse Ludovicam, Mauritii Principis sororem: quod Patribus, &prudentiorum quibusque ipsa Gertrudemberensi victoriâ haud minoris visum, ob novam in Germania societatem.