# Theatrum cometicum 393.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 393.5 to 393.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/393.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/393.5-2

Paulò vero ante Philippus Nassavius Lucemburgiam & extrema Belgarum adiens, rem pro Foe deratis feliciter gessit. Hic mihi etiam verbo memoranda est pax Argentinensis, quae novem mensium bello finem imposuit, anno, qui proximo Cometae natalis fuit, composita. Et longius quidem à nostro Cometa bellum hoc abfuit, habuit tamen aliud portentum, illud scilicet vetus ambitionis, quod & in Sacro ordine dominatur. [c] Reidan. ad ann. 1591 & 1592. Grot. hist. 2. [b] Grot. hist. 2. pag. 219. [a] Bucholz, ad hunc annum. [a] Reidan. ad 1593. Grot. hist. 3. pag. 244. & seqq. initio. CCCCII. Anno Christi 1593. Cometa (ex oppositione Saturni, Jovis & Martis causatus) in signis cardinalibus Solstitialibus 10. Julii Sole ultimum gradum Cancri occupante, ante ortum Solis apparuit, qui motu suo à Tropico Cancri à Meridie versus Septentrionem supra totam Europam vel Circulum Arcticum progressus est. Motum suum retrogradum à Cancro per Geminos & Taurum ita instituens, ut 17. August. propè Circulum (Ddd 3) Circulum arcticum in principio Tauri sit visus, propeque Cepheum 21. Augusta evanuerit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
