Latin
394.5 to 394.8
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 394.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Pertinet enim maximè ad veritatem promorendam, seriemque rerum ac studiorum cujuscunque melius apertiusque intelligem dum, ut ea quae scripta sunt, scripta maneant; atque ita meo quali qualijs dicio optimè facies (ut apertè cum amico candido loquar) si amicorum lite ras planè immutatas omnes orbi erudito exponas, quo cujuscunque Authoris sententia, judicium rationesque, atque sic diversitas opinionum rectè omnibus pateat. Literas itaque meas cum proximo tabellario remittam, pleniusque respondebo. Nova illa inventa Clarissimi Rudbeckii avidissimè exspecto Vale Juliani 1666. Hamburgo Dantiscum postrid. Kal. Jun. Um paro ad Te hasce meas, ut officio responsi ad Tuas amicissimas &cenditissimas literas postrid. Kal. Junias Gregoriano stilo exarates ritè defuvar, superveniunt varia impedimenta, quae parum abest, quin me ad deferendum Tibi studium &officium meum properantem medio in cursu sufflaminent. Su vincit ea &è medio submovet amor in te meus, unaque cultus Nomini Tuo gnis meritis in Republica literaria clarissimo debitus. De exemplaribus Prodrani Tui ritè curatis jam Tibi satisfeci. Observationem illam Romanam quod attium nudius tertius de ea monui Kircherum, ut, quisquis auctor ejus fuerit, Tibiabisque hic satisfaciat. Tunc autem &ad Ricciolum literas dedi, &hanc ren itidem monui, ut &ille judicium suum super hac controversia ferat. XIlnque Prodromum Tuum prodiisse indicavi, ut &Italia sciat eum jam Comen graphiae spes maximas per orbem nostrum ferre, &simul strenuè ac felicitem stadio laudis decurrere. Nam de eo certum Te esse jubeo, non meo, quis ferè nullus sum, sed omnium Doctorum Virorum qui hac in Urbe degum nomine. Itaque tanto lubentius illa ex Prodromo excerpta &typos Comm cos à Te doctissimè aeri incisos explicatura futuro Operi meo, Deo volenterseram. Quod quanto studio Illustrissimus Rautensteinius, Amor ille literam literatorumque ambiat, Teque simul prosequatur, nuperrimae ejus epistolaei clusum huic apographum testatur. En verò Tibi &Bartholinianas! Hodie eas accepi, nec non observationes ejusdem Viri Doctissimi, ut &Dissertationem Medicam Fratris ejus Thomae, Anatomicorum nostro aevo facilè Principis, de Cometis: cuncta Operi eidem inserenda. Sed Romam revertor, il tamen nunquam fui. Expendas velim illam Observationem, annon novumaliquod phoenomenon illic locorum fuerit visum?