# Theatrum cometicum 397.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 397.1 to 397.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/397.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/397.1

pro Oppositione conjunctionem Solis errore calami posuisse, quivis aequus & talium peritus, quia & antecedentia & sequentia idem docent, perspiciet. Scriptum illud Gallicum velim mihi remittas, & aliquid de eo judicare velis. Aliud enim exemplum mihi ad illud responsuro non reliqui. Typos Cometicarum Tuarum Observationum libro meo, qui in folio imprimetur, inserendos Et aequum ab libenter habuissem, si fieri id potuisset. Sed aequa & praestitu possibilia ab Amicis postula. cis postulanda esse, lex antiqua & res ipsa docet. Exemplaria Prodromi cum desiderio exspecto, & brevi Tibi 10. Imper. thaleros numerari faciam Gedani. En quae Illustrissimus Rautensteinius de Te ad me scripsit die 8. hujus mensis, quae Tibi fidem facient, quanti Te ille faciat: qualia plura jam antehac à me habuisti. Itaque perge strenuè in Tuis laboribus, quos dies noctesque, in perficiendo insigni illo Cometographiae opere, exantlas, & ut alter Atlas tantam Hevelius alter Atlas. caeli molem sustines. Deus caeli constantem valetudinem & prosperos successus Tibi largiatur, quo praeclaris ingenii Tui monumentis, non tantum hoc nostrum seculum, sed & secutura cum magno scientiae Astronomicae & publicae utilitatis incremento decores & locupletes! Id Tibi ex animo vovet, Tuoque favori se & exiguos conatus suos commendat &c. imum visi vid mirislido Vini Dantisco Hamburgum die 16. Junii 1665. Mum. 8. Dur Auctoris beMImium sanè (ut pace Tua dicam) benevolo Tuo erga me affectui indulnevolentia ges, dum mihi, conatibusque meis longè majora attribuas, quàm iis Hevelto graTibi omnibus, ut mihi videtur, meritus unquam fuerim. Idcircò eò magis obstringor, quo minus laudes illae, quas in me tàm abundè confers, mihi jure Hevelius, comperunt. Compendium Prodromi mei à Te concinnatum Tibi remitto: nicompedium hil enim inveni, quod contra mentem meam occurrat. Dummodò videas, ut Prodromi sui approbat, numeri rectè sint descripti, atque correctè imprimantur, cumprimis curabis, Circa ejus ut Signa Zodiaci non characteribus, sed litteris exprimantur. Quid verò mihi editionem quaedam node Iconismis meis omnino statuendum sit, jam ex praecedentibus literis perce mer, pisti. Benignè igitur Te interpretaturum puto, quòd petitioni Tuae hâc vice, ob Cometographiam, morem gerere minimè possim. Literae Tuae ad Admod.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
