# Theatrum cometicum 397.5-2-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 397.5 to 397.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/397.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/397.5-2

inquit, ex Cancro progressum hoc anno Cometam, & in sine de directo evasisse stationarium quoad longitudinem, flexo itinere ad gr. 4. Virginis. Classis Anglicana Hispanam ad Gades incendit, Matthias Austriacus vincitur à Mahomete. Ricciolius. Otat hunc Cometen & Alstedius, sed nullas ejus circumstantias, eventus verò, ut & illorum anni 1577 & 1585. in genere tantùm adnotat; Rockenbachio hic Cometes est ultimus numero, ut puto 198. Ego sane Viri illius diligentiae non parum debeo. Alicubi eum lapsum esse nec miror, nec aegre fero, humanae imbecillitatis, cui pariter subjaceo, memor. Benè est dum quisque agit pro sua virili egregii publici studio. Non alia unquam mihi mens fuit vel erit. Arcis illius à Turcis occupatae, Buchbizerus, Calvisius & Piasecius meminit. Hujus jacturam Clissa & Vacia capta, tum Victoria de Achmete Bassa Temesvariensi obtenta pensavit. Caeterùm haec & ab (a) Hispano Ardea & Hulstum, à Gallo Fera & Massilia, ab illo etiam Caletum Galliae Belgicae, ab Anglo Caletum Andalusiae (ita Gades Bucholzerus vocat, quanquam incendium navium hîc factum, & Gadium occupatio Cometae apparitionem paullùm (b) praecessit, & aliunde (c) profectò, quàm à Cometa excitatum fuit) capta ante Cometam, orta bella portenderunt. Haec porrò non Cometae sed vitia humana (a) Reidan. annal. 13. Grot. histor. 5. Piasec. ad ann. 1596. (k) Camden, ad 1596. p. 669. Reidan, pag. 340. Grot. (c) Camden. ibid. pag. 666. 667. (Eee) excitant, ut toties dictum & demonstratum. Reidanus Gaditana Anglorum expeditione descripta, eadem tempestate Cometen de caelo in occasu aestivo Belgis fulsisse, conspectumque etiam Gadibus esse scribit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
