# Theatrum cometicum 398.5-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 398.5 to 398.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/398.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/398.5

Qua ipso & illis Amicis, & Tibi cumprimis rem gratam facere volui: Quem finem an fuerim assecutus, vestrum erit judicare. * Ego verè testari possum, mecum Tibi, quanti Tuum istum laborem faciam, tùm & illis una monstrare voluisse Alterum verò, quòd exspectarim à quibusdam Amicis, ea de quibus Te cor sulere potius quàm monere vel judicium ferre de Tuo illo scripto praeclan quod Tu quidem ab illis fieri voluisti) volunt. Nam eorum spem à mult tempore mihi fecerant. Sed cum hoc praestare per alias occupationes nondum potuerint, ego diutius officii mei vicem differre nolui, ne tanti Amici negli gens videar. Sunt enim & mihi praeter debitam scriptionis vicem caussae, qu me ad scribendum impellunt. Ac primùm quidem describere Tibi debeo, qu communes amici Illustrissimus Rautensteinius & Nobilissimus Heinsius de ad me scripserunt. Quae ille die 18. Junii ad me scripsit Tecum communicand de accepto scilicet Tuo Prodromo sibi gratissimo, non dubito Te ex Nobili simo Pelsio accepisse. Postrema ejus die 16. Junii, ut & Heinsiana die 248 jusdem mensis data, mihi utraque nuperrimè reddita, quae fuerint, adjunmm apographa docent. Heinsium ego nuper monui, me ex Tuis litteris intellexiss Te illi exemplum Prodromi Tui mittere decrevisse. Sed accedo ad alia, qui in Prodromo illo Tuo legi & notavi, & de quibus Te consulere debeo. Sin enim optimè de Tua humanitate & aequanimitate persuasus. Atque ita cum mihi promitto, Te, quibus legibus literati vivant, memorem, non tantum non aegrè candorem meum & libertatem ingenuo dignam laturum, sed & int in istis, in quibus haereo, informare non neglecturum. Pag. 3. in illis verbis, cumque ad Ortum vergentem & retrogradum contra scilicet seriem signorum, dubium oriri posse, indicasse Tibi sufficiat. Alia, si opus fuerit, aliàs dabo. Nunc ad Historica & Chronologica venio, illa scilicet quae ad Cometas pertinent. In his animadverto non pauca examinanda inveniri. Certum est paucos Cometas ante sex ante Christum natum fuisse ab Auctoribus annotatos. Sed cùm Alstedius Catalogi a tantùm annotarit, Eckstormius in sua Historia Comet. 28. minimùm enumevariis compasiti. ravit: post Christum vero natum ad illum Anni 1618.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
